|  |



V, . 51

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

51. (1) , , , : , . , . (2) , .278 : , , , , . , , , , , , , - , . (3) , , , , ? , , - , . , , , , ? , ? (4) , , , . (5) , , : , ,   . (6) : ,   , . (7) ? , , , ? ? , ? - . (8) , , . (9) , : , , ; , , , ; , . (10) , , , . , , .

51. adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto populique iussu revocaretis, rediturus unquam fuerim. [2] nec nunc me ut redirem mea voluntas mutata sed vestra fortuna perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam nefas est. [3] quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? et cum victoribus Gallis capta tota urbe Capitolium tamen atque arcem dique et homines Romani tenuerint, victoribus Romanis reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur, et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam adversa fecit? [4] equidem si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut omnem neglegentiam divini cultus exemptam hominibus putem. [5] intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res vel adversas; invenietis omnia prospera evenisse sequentibus deos, adversa spernentibus. [6] iam omnium primum Veiens bellum per quot annos quanto labore gestum! non ante cepit finem quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa est. [7] quid haec tandem urbis nostrae clades nova? num ante exorta est quam spreta vox caelo emissa de adventu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris violatum, quam a nobis, cum vindicari deberet, eadem neglegentia deorum praetermissum? [8] igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus. [9] adversae deinde res admonuerunt religionum. confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Iovis optimi maximi; sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celavimus, alia avecta in finitimas urbes amovimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis hominibusque tamen non intermisimus. [10] reddidere igitur patriam et victoriam et antiquum belli decus amissum; et in hostes qui caeci avaritia in pondere auri foedus ac fidem fefellerunt verterunt terrorem fugamque et caedem.

1260010109 1260010110 1260010111 1364000552 1364000553 1364000554

, .