|  |



V, . 54

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7

54. (1) ,     ; , , , ́ . , , , , ? (2) , , . . (3) , . , , , , , , , . , , , , , . (4) : , , , . , , .282 , , .   . , : (5) . , ,   , , , , , .

(6) , , , ? , . (7) , , , , . 138 , , , , , , , . , , . , , .

54. quid tandem? si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus? [2] adeo nihil tenet solum patriae nec haec terra quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet? [3] et quidem fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae meminisse iuvat cum abessem, quotienscumque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum sub quo natus educatusque essem; quae vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua ut maneatis in sede vestra, quam postea, cum reliqueritis eam, macerent desiderio. [4] non sine causa di hominesque hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mare vicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum, regionem Italiae mediam, ad incrementum urbis natum unice locum. [5] argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis. trecentensimus sexagensimus quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae bello vobis par est. [6] quod cum ita sit, quae, malum, ratio est haec expertis alia experiri, cum, iam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit? [7] hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento responsum est eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic cum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum vestrorum moveri se non passi; hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis di.


  • 138 ,   . ( ), . , , (.: I, 55, 4), , . , , ( , III, 69, 5; . , XXXV, 108).
  • 1344010030 1344010031 1364000523 1364000555 1364000600 1364000601

    , .