|  |



VII, . 24

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

24. (1) : , . (2) , , , , , , , . (3) , , -, , , , , -, , , 60 . (4) - , . , ?  .  ; , , ! (5) , : , . , , . , ! (6) , : ! (7) , , , .344 . (8) , , , , , , , , , . (9) , , . , , . (10) - ; , . (11)     ; , , [348 .].

24. necdum certa Romanis victoria erat; alia in campum degressis supererat moles; [2] namque multitudo Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente acie integrum militem adversus victorem hostem ciebat; [3] stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie. [4] iamque omissa cunctando victoria erat, cum consul volnere alligato revectus ad prima signa quid stas, miles? inquit; non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem victum armis socium ex hoste facias; [5] in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos qua montes replestis. [6] nolite exspectare, dum stantes vos fugiant; inferenda sunt signa et vadendum in hostem. [7] his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt. [8] inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, vertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt. [9] consul non ultra castra insecutus, quia et volnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit. [10] moram triumpho volnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet. [11] dictator L. Furius Camillus dictus, addito magistro equitum P. Cornelio Scipione, reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.


  • 60 , .
  • 1327002023 1327002031 1327002032 1364000725 1364000726 1364000727

    , .