|  |



VII, . 33

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.

33. (1) , , .353 . (2) , , ; , , . (3) , , ;   , , 88. (4) .

(5) , , , , , . (6) , ; , , , ; (7) , . , , , , . (8) , , , . (9) , , , , : (10) , , . : , , , , , : , , ! (11)   , . , , . (12) , , , . , , . (13) , ,   .

(14) - , , , , . (15) , - ; , , , , . (16) , ; .354 , - , : (17) , , , , . , , . (18) : .

33. non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo. [2] in ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci voltu eodem, nec quemquam aspernari parem qui se offerret; [3] factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus iisdem gerebat. [4] itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.

[5] proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est. [6] Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria; [7] utrisque tamen novus hostis curam addebat. pugna indicio fuit quos gesserint animos; namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. [8] tum consul trepidationem iniciendam ratus, quando vi pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur. [9] quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, [10] Nostrum inquit peditum illud, milites, est opus; agitedum, ut me videritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios sternite; illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage vasta cernetis. [11] vix haec dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt viam. primus omnium consul invadit hostem et cum quo forte contulit gradum obtruncat. [12] hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se quisque memorandum proelium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam inferunt vulnera.

[13] aliquamdiu iam pugnatum erat, atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat: adeo morte sola vinci destinaverant animis. [14] itaque Romani cum et fluere iam lassitudine vires sentirent et diei haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem. [15] tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset. [16] et Romani fatebantur nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum quaereretur quaenam prima causa tam obstinatos movisset in fugam, [17] oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant vesanosque voltus et furentia ora; inde plus quam ex alia ulla re terroris ortum. quem terrorem non pugnae solum eventu sed nocturna profectione confessi sunt. [18] postero die vacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.


  • 88. (, V, 1).
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000734 1364000735 1364000736

    , .