|  |



IX, . 22

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

22. (1) [315 .] , ; 84 , , , , , . (2) , , , ; . (3) , : , . (4) , , .

, , . (5) , , : , . (6) , , , ; (7) , , , , , , , , . , : (8) , , , . (9) : . , .429 . (10) , , , , , , , , , , . (11) , , , , , , ,     .

22. Anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est; consules novi, sicut superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento venit. [2] Neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo novis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur. [3] Eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere quod urbem oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in castra vis fieret. [4] Eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati. Et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem. [5] Tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera. [6] Prior Samnitium imperator, aegre patiens quo tam ferociter adequitasset inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iteravit; [7] in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. Nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo; [8] omnes qui circa erant in Aulium temere invectum per hostium turmas tela coniecerunt; [9] fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt. Is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit, nec multum afuit quin corpore etiam, quia inter hostilis ceciderat turmas, Samnites potirentur. [10] Sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere; et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt. [11] Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.


  • 84 . ; , .
  • 1327002021 1327002033 1327002034 1364000923 1364000924 1364000925