|  |



IX, . 25

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

25. (1) , 89, (2) . (3) , , , . , , . (4) ,   , , . (5) , , , ; (6) , , , : , , ; , , .

(7) . , , , , , , . .432 (8) . , . 90 , (9) , , , , .

25. Consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt. [2] Mota namque omnia adventu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae; [3] nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo ventum est. Ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem venit. [4] Ausona et Minturnae et Vescia urbes erant ex quibus principes iuventutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules veniunt. [5] Docent suos iam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute armis Samnitem iuvisse: [6] fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere, si exercitus admoveatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse. [7] His auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati, qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis veste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. [8] Ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis concurrerent. Ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta; sed quia absentibus ducibus impetus est factus, [9] nullus modus caedibus fuit, deletaque Ausonum gens vix certo defectionis crimine perinde ac si internecivo bello certasset.


  • 89.: . 44  . II.
  • 90. . .
  • 1327008035 1345970035 1260010218 1364000926 1364000927 1364000928