|  |



XXI, . 27

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

27. (1) , , . (2) , , , (3) 100 , , ,     [3] , (4) , , . , , , 101 , , , , . (5) - , , . , , , 102, ; (6) . , , , , , . (7) , , , . , , . (8) ,   ,   , . , ; . (9) , ; , , .

27. Iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes. [2] Quos ut averteret, Hannonem, Bomilcaris filium, vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet, [3] et ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes. [4] Ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et viginti ferme supra parvae insulae circumfusum amnem latiore, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. [5] Ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere. [6] Et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur intento duce ad consilium opportune exsequendum. [7] Postero die profecti ex loco edito fumo significant transisse et haud procul abesse. Quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traiciendum. [8] Iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves. Navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat. [9] Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves.


  • 100. . .
  • 101 37 .
  • 102 (.: . , I, 48, 7).


  • [3] . 1991: , : quam occultissime  . .
  • 1364000450 1364000504 1364000707 1364002128 1364002129 1364002130