|  |



XXIV, . 2

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

2. (1) , , . (2) , , ; (3) , , , , . (4) , , . , , , , ,   . (5) : . (6) , , ; . (7) , , , , , , . (8) ; : 3  , . (9) . , ; , , , , . (10) ; , , . (11) , ; , , .

2. Sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis quod Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, intactas reliquissent. [2] Itaque per se ipsi conscriptis armatisque iuventutis suae quindecim milibus ad Crotonem oppugnandum pergunt ire, Graecam et ipsam urbem et maritimam, [3] plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem ac portum moenibus validam tenuissent, credentes. [4] Ea cura angebat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. [5] Itaque optimum visum est ad Hannibalem mitti legatos caverique ab eo ut receptus Croto Bruttiorum esset. [6] Hannibal cum praesentium eam consultationem esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum. [7] Nec diripi volebat nobilem atque opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuvare eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos. [8] Crotone nec consilium unum inter populares nec voluntas erat. Unus velut morbus invaserat omnes Italiae civitates ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret. [9] Eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis: Aristomachum esse principem plebis tradendaeque auctorem urbis, et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes custodiasque senatorum esse; quacumque custodiant plebis homines, ea patere aditum. [10] Auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere. [11] Arcem optimates tenebant praeparato iam ante ad talem casum perfugio. Eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, non Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset.


  • 3 : . , , , .
  • 1364000707 1364000718 1364000721 1364002403 1364002404 1364002405