|  |



XXIV, . 5

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

5. (1) , , , . (2) : (3) , . (4) , , , 15 - , , , . (5) , , , , , , , 16. (6) , . (7) , ,  , ,   , (8) ( ,   ) . (9) , , , . (10) , , . .153 , , ; (11) , , , , , , , : - , . (12) , , . (13) , . ,   . (14) , : , , .

5. Vix quidem ulli vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis; [2] verum enimvero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit. [3] Nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, [4] quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni. [5] Hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas. [6] Itaque tantus omnis terror invaserat ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum. [7] Tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audiebantur; [8] tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adulescentis, [9] cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum. [10] Index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare potuit. Qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat. [11] Postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, [12] Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse; [13] addit socios ab latere tyranni quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. Maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes. [14] Consciorum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.


  • 15 .
  • 16 (. 25, 12) .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002406 1364002407 1364002408

    , .