|  |



XXIV, . 31

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

31. (1) :   . (2)     ,   . , , , . . (3) , , ,   , ? . (4) , ; : , . (5) , , , .

(6) , , ,   - : . (7) , , . (8) - , , - . (9) , ; , . (10) , , . (11) ; , (12)  , , ; (13) , . (14) , , - , , , , , ; (15) , , .

31. Enimvero conclamant bonum ut animum haberent; omnem se cum illis fortunam subituros. [2] Inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen, necdum quae morae causa foret pervenerat ad duces. Postquam Hippocraten atque Epicyden adesse pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt. [3] Qui mos ille, quae licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, conprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. [4] Ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse. [5] Solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt.

[6] Fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras quas ipse composuerat, recitat: [7] Praetores Syracusani consuli Marcello. Secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset. [8] Sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam Syracusas quieturas donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe aut in exercitu suo esset. [9] Itaque daret operam ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. [10] Haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas. [11] Et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant; nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, [12] non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi et, cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides, [13] tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent. [14] Expertique quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem nancti ex eo numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis quae ad Mylan falso nuntiata erant, [15] auctoremque se exhibendo ac velut visa quae dubia erant narrando concitaret iras hominum.

1260010302 1260010303 1260010304 1364002432 1364002433 1364002434