|  |



XXIV, . 30

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

30. (1) , ; , , . . (2) , , , , , 112.

(3) ; , , 113 ; : (4) - , ; , , , ; . (5) , , ,   114  , . (6) , , , . (7) , , , . (8) , , , , . (9) , - , , . (10) 115, , , . (11) ; , . (12) , , , , , : , , . . (13) , : ( ), . (14) 116, 117 , .173 , , .

30. Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis ut primo impetu urbem expugnarent. [2] Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbesum perfugiunt. [3] Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta veris ferens: [4] caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium donata. [5] Ad nuntium tam atrocem constitit agmen, concitatisque omnibus duces erant autem Sosis ac Dinomenes quid agerent consultabant. [6] Terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac securi percussi transfugae ad duo milia hominum; [7] ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem violatus fuerat, suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis absumpserat, restituebantur. [8] Nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium expectarent. [9] Cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara, [10] ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae. [11] Quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent. [12] Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt. [13] Prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique. [14] Quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.


  • 112, , . .
  • 113.
  • 114   (. . 7, 4 21, 4).
  • 115 () . VIII . . . ( ). (. , . 35, 2) .
  • 116 .
  • 117 ( ).
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002431 1364002432 1364002433