|  |



XXV, . 35

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

.220 35. (1) : , , , , , . , , , . (2) , , : , , , .

(3) , : , , . (4) 129a : ,   . , , . , . (5) 130 ? (6) , ? (7) , , ,   .     . (8) , , , . : , , . (9) : , , .

35. Haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e proelio vix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, cum se coniunxissent, debellari posse. [2] Quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti laetos gratulatio ingens facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem victoriam expectantes. [3] Ad Romanos nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio, qualis iam praesagientibus animis inminentis mali esse solet. [4] Imperator ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior erat: [5] quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitum potuisse? [6] Quo modo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium non posset, ipse certe cum fratre coniungeret copias? [7] His anxius curis id modo esse salutare in praesens credebat, cedere inde quantum posset; exinde una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter. [8] Luce ut senserunt profectos, hostes praemissis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. Ante noctem adsecuti Numidae, nunc ab tergo, nunc in latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari agmen; [9] quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque Scipio hortabatur, priusquam pedestres copiae adsequerentur.


  • 129a , .
  • 130. . , . : XXV, 34, 11.
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364002536 1364002537 1364002538