|  |



XXV, . 36

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1940/1984.

36. (1) , , , ; , . (2) -   , , , - . (3) , , . (4) , : . (5) , ,   , , . (6) , . (7) -, - , : , , .221 , .

(8) , , , . (9) : ? ; ? , . (10) . , , , , - . (11) , , . (12) , , . (13) , ;   ; , , , , . (14) 131 , .   : (15) , . (16) , : , , , .

36. Ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, [2] revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit. [3] Ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant; [4] dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, [5] circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere. Sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli ut nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri posset; [6] nec natura quicquam satis arduum aut abscisum erat quod hosti aditum ascensumve difficilem praeberet; omnia fastigio leni subvexa. [7] Ut tamen aliquam imaginem valli obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae defuerant.

[8] Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, [9] cum duces undique vociferarentur quid starent et non ludibrium illud, vix feminis puerisve morandis satis validum, distraherent diriperentque? Captum hostem teneri, latentem post sarcinas. [10] Haec contemptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat. [11] At trudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent viam pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra erant. [12] Pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur; magna pars tamen militum, cum in propinquas refugisset silvas, in castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, perfugerunt. [13] Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos.

[14] Anno octavo postquam in Hispaniam venerat Cn. Scipio, undetricensimo die post fratris mortem, est interfectus. Luctus ex morte eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit; [15] quin apud civis partem doloris et exercitus amissi et alienata provincia et publica trahebat clades; [16] Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius praefuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.


  • 131. , . 38, 6. (.: XXI, 32, 3) . . , (. , . 124). , .
  • 1327002062 1327002063 1327002066 1364002537 1364002538 1364002539