|  |



XXVII, . 49

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

49. (1) , ; ; , , , , . (2) , . . , . (3) , ; , , , , . (4) , , , , , , , , , 214.

(5) : . (6) , , , . (7)   . : 215. (8) , , , , , , .319 , , , (9) : , 216.

49. Elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti. Fabrile scalprum cum malleo habebant; id, ubi saevire beluae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum, ipso in articulo quo iungitur capiti cervix, quanto maximo poterat ictu adigebat. [2] Ea celerrima via mortis in tantae molis belua inventa erat, ubi regendi spem vicissent, primusque id Hasdrubal instituerat, dux cum saepe alias memorabilis, tum illa praecipue pugna. [3] Ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula sustinuit; ille fessos abnuentesque taedio et labore nunc precando nunc castigando accendit; ille fugientes revocavit omissamque pugnam aliquot locis restituit; [4] postremo, cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset, concitato equo se in cohortem Romanam inmisit. Ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum erat, pugnans cecidit.

[5] Numquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades vel ducis vel exercitus interitu videbatur. [6] Quinquaginta sex milia hostium occisa, capta quinque milia et quadringenti; magna praeda alia cum omnis generis, tum auri etiam argentique. [7] Civium etiam Romanorum qui capti apud hostes erant supra quattuor milia capitum recepta. Id solacii fuit pro amissis eo proelio militibus. Nam haudquaquam incruenta victoria fuit: octo ferme milia Romanorum sociorumque occisa; [8] adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die, cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine ullo aut imperio; posse, si una equitum ala mittatur, omnes deleri: [9] Quin supersint inquit aliqui nuntii et hostium cladis et nostrae virtutis.


  • 214 (X, 2) , , . .
  • 215 (X, 3, 3) : 10 . ;   2 .
  • 216 , (23 ,   VI, 769 .) , 191 . . . (XXXVI, 36, 5 .).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002750 1364002751 1364002800