|  |



XXVII, . 50

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

50. (1) ; , , . (2) , , . (3) , , ,   , . (4) , , , , , . (5) , , , .

(6) , , : , 217 , 218, , . (7)   , , ; : . (8) , , . (9) , ; , , , : , , , , . (10) ;   . (11) , ; -: , .

50. Nero ea nocte quae secuta est pugnam profectus in Apuliam citatiore quam inde venerat agmine die sexto ad stativa sua atque ad hostem pervenit. [2] Iter eius frequentia minore, quia nemo praecesserat nuntius, laetitia vero tanta vix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est. [3] Nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit. [4] Numquam per omnis dies, ex quo Claudium consulem profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro. [5] Matronae, quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtestationesque versae, per omnia delubra vagae suppliciis votisque fatigare deos. [6] Tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes. [7] Et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. [8] Litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu. [9] Hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. [10] Tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter inpotentes eius animos potuit. [11] In senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumve litteras audissent.


  • 217. . 198.
  • 218 (. ).
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364002751 1364002800 1364002801