|  |



XXVIII, . 44

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

44. (1) , , , .363 ? (2)   .   , : , . (3) : , . (4) , , ; :   , . (5) , , : ,   , , . (6) , , , , , . , . (7) ,   , , , .

(8) , , . . (9) , ,   ; , . , , . (10) , , , , , - . , , , . (11) , , , , , , .

(12) , , , , , . (13) , , , . , , , , , . .364 (14) , ; (15) , ; , , ,   , .

(16) , , , . (17) , , , , , . (18) , -, , , , . , , , .

44. Sed quid ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est? Maius praesentiusve ullum exemplum esse quam Hannibal potest? [2] Multum interest alienos populari fines an tuos uri et exscindi videas; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti. [3] Ad hoc maior ignotarum rerum est terror; bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines aspicias. [4] Non speraverat Hannibal fore ut tot in Italia populi ad se deficerent, quot defecerunt post Cannensem cladem: quanto minus quicquam in Africa Carthaginiensibus firmum aut stabile sit, infidis sociis, gravibus ac superbis dominis! [5] Ad hoc nos, etiam deserti ab sociis, viribus nostris, milite Romano stetimus; Carthaginiensi nihil civilis roboris est, mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissima fidei mutandae ingenia. [6] Hic modo nihil morae sit, una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem et obsideri Carthaginem. Laetiores et frequentiores ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis. [7] Has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste violati testes, Syphax et Masinissa reges, quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim.

[8] Multa quae nunc ex intervallo non apparent bellum aperiet. Id est viri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata casu flectere ad consilium. [9] Habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem; sed illum ego potius traham quam ille me retineat. In sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium victoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella. [10] Ne quid interim, dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia Hannibal, potuisti praestare, [11] hoc vide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum fortissimum, praestare, qui, ne a sacris absit pontifex maximus, ideo in sortem tam longinquae provinciae non venit. [12] Si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam, sed ad inferenda etiam Africae arma videri nobis animum esse, [13] nec hoc credi volgarique, quod Hannibal ausus sit neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum, cum de Sicilia certaretur, totiens Africam ab nostris exercitibusque et classibus oppugnatam, nunc, cum de Italia certetur, Africam pacatam esse. [14] Requiescat aliquando vexata tam diu Italia; uratur evasteturque in vicem Africa. [15] Castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus. Africa sit reliqui belli sedes; illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.

[16] Quae ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et provincias de quibus agitur dixisse satis est; [17] illa longa oratio nec ad vos pertinens sit, si, quemadmodum Q. Fabius meas res gestas in Hispania elevavit, sic ego contra gloriam eius eludere et meam verbis extollere velim. [18] Neutrum faciam, patres conscripti, et, si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem vicero. Ita et vixi et gessi res ut tacitus ea opinione quam vestra sponte conceptam animis haberetis facile contentus essem.

1327002002 1327002004 1327002006 1364002845 1364002846 1364002900