|  |



XXVIII, . 43

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

43. (1) , , , , ; , . , , :

(2) , -, , . (3) - ,   . (4) , , , , , ( , ), , . (5) , , , . , , ? (6) , , . (7) , , , ;     . (8) , ( , ) ,  , , , , , .

(9) , , : , , , . (10) ? , .362 , , (11) , , ( 136), , ,   (12) , , , ? (13) , , ? , , , ? , ? (14) , ?

, , ,     : , ; (15)   . (16) -, , , , , . (17) , , . , . , ? , , - 137, , . (18) . , , , 138 , , ? (19) , 139, , ? , , , - . (20) , , , . (21) , , ? , , 140.

43. Cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inveterata prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime cum movisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentis ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur: [2] Et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse; [3] cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare quam ea suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est. [4] Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit. [5] Sic senem se perfunctumque et me infra aetatem fili etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum vitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. [6] Maximo cuique id accidere animo certum habeo ut se non cum praesentibus modo, sed cum omnis aevi claris viris comparent. [7] Equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed bona venia tua dixerim si possim, etiam exsuperare. [8] Illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem; id enim non eorum modo quibus inviderimus, sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum sit.

[9] Commemoravit quantum essem periculi aditurus, si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus vicem videretur sollicitus. [10] Unde haec repente cura de me exorta? Cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, [11] cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, [12] quid ita tum nemo aetatem meam, vim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? Utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? [13] An maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt? An aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est? [14] An cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? Facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, [15] post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saevas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas, [16] tam hercule quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare quae nunc retinendi mei causa, ut terribilia eadem videantur, verbis extolluntur.

[17] Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse. [18] Nihil igitur me isto exemplo terrueris. Si hoc bello, non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? [19] Nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit in hominis unius virtute tantum momenti esse. [20] At etiam Athenienses audiendi sunt, temere in Siciliam omisso domi bello transgressi. [21] Cur ergo, quoniam Graecas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum unde venerat refers?


  • 136.: XXVI, 18.
  • 137. , . 131. , , , (.: , I, 32 .).
  • 138   .: XXIX, 28, 5: .
  • 139. . 137.
  • 140 310 . . . . .: , 32 .; , XX, 318 .
  • 1260010214 1260010222 1260010313 1364002844 1364002845 1364002846