|  |



XXXI, . 34

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

34. (1) , , ; (2) , , . (3) , . , . (4) ,   , ; , , 136, , , , , , (5) , , . , -. (6) , , , , (7) , , , . (8) , , , , , , , , . (9) ;   .

34. Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, [2] si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. [3] Nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis. Quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigritiamque incussit; [4] nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, [5] adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant. Ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis congressum. [6] Itaque revocato filio praesidioque, quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit. [7] Ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Athaco fossa ac valle communivit; [8] ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum intervallis et negasse barbarorum ea castra ulli videri posse. [9] Biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum; tertio die Romanus omnes in aciem copias eduxit.


  • 136 , , , .
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364003135 1364003136 1364003137