|  |



XXXI, . 37

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

37. (1) , , . (2) , , , , , , (3) . , : , , , . (4)   , , . (5) , , ; (6) . ; (7) , ;   . (8) , ;   , , . (9) : , , . (10) , , . , , , . (11) . - , ; . (12) , ; ; .

37. Consul equitibus iussis, qua quisque posset, opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit. [2] Dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obvios habuerunt hostes. [3] Pluribus locis simul pugna coepit. Regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat, et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. [4] Eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat, et Cretensium auxiliares multos ex improviso vulnerabant, conferti praeparatique in dispersos et effusos pugnantes. [5] Quod si modum in insequendo habuissent, non in praesentis modo certaminis gloriam sed in summam etiam belli profectum foret; [6] nunc aviditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, [7] et fugiens eques, ut primo signa suorum vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus qui modo secuti erant. [8] Multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. [9] Rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus, haud multum afuit quin iacens opprimeretur. [10] Saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit. [11] Rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit. [12] Ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.

1327002002 1327002004 1327002006 1364003138 1364003139 1364003140