|  |



XXXI, . 39

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

39. (1) , , ; (2) , .   ; , . (3)   , , . , , . (4) , , , , . (5) , , , , . , , (6) , . (7) , 139, , . (8) , , , , ; (9) , , .34 , , , . (10) , , ,  , 140, , , . (11) , . (12) , , , , , , , . (13) , , , , . , , . (14) 141 , , (15) ; , .

39. Corpus iam curabat consul cum venisse caduceatorem et quid venisset nuntiatum est. [2] Responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est. Montes, quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat, petit. [3] Consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit. [4] Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat convexit. Inde ad Pluinnam est progressus, nondum comperto quam regionem hostes petissent. [5] Philippus cum primo ad Bruanium stativa habuisset, profectus inde transversis limitibus terrorem praebuit subitum hosti. Movere itaque ex Pluinna Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra. [6] Rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ducto Erigonum incolae vocant consedit. [7] Inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, praecessit. [8] Ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, [9] propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. [10] Erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est. [11] Thracas quoque rumpiae, ingentis et ipsae longitudinis, inter obiectos undique ramos impediebant. [12] Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa, ut, si quis impetum faceret, in patentem vulneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quicquam erat quod peterent. [13] Itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota valle iacentibus incessebant hostem. Ea maiore cum sonitu quam vulnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit. [14] Deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, [15] trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.


  • 139  . , (. , XLV, 29, 8), , (. , . 142).
  • 140 , .: , XVIII, 2332.
  • 141  , ,   ,   .
  • 1260010302 1260010303 1260010304 1364003140 1364003141 1364003142