|  |



XXXI, . 41

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

41. (1) . (2) , , , . (3) ; ,   , ,  . (4) , , , . (5) , 143. , , , . (6)   , . (7) , , , , , , , , . (8) , , , , , , (9)   , , . (10) , , , : , , . . (11) , , , , , , , . (12) , , , . , . (13) - , , , , , . (14) , , ; ,   .

41. Hae causae Damocritum Aetolosque restituerant Romanis; et Amynandro, rege Athamanum, adiuncto profecti Cercinium obsedere. [2] Clauserant portas, incertum vi an voluntate, quia regium habebant praesidium. [3] Ceterum intra paucos dies captum est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt a magna clade, liberi servique, inter ceteram praedam abducti. [4] Is timor omnes qui circumcolunt Boeben paludem relictis urbibus montes coegit petere. [5] Aetoli inopia praedae inde aversi in Perrhaebiam ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt foedeque diripiunt; qui Maloeam incolunt voluntate in deditionem societatemque accepti. [6] Ex Perrhaebia Gomphos petendi Amynander auctor erat; et imminet Athamania huic urbi, videbaturque expugnari sine magno certamine posse. [7] Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere, sequente quamquam non probante Amynandro, nec effusas populationes Aetolorum nec castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine aut cura muniendi posita. [8] Itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcadoni urbi videret, [9] ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit. [10] Cum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit. [11] Quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti iacebant [12] excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad revocandos qui palati per agros praedabantur; tantaque trepidatio fuit ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. [13] Ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque praestantem. [14] Itaque primo impetu fusi vix temptato certamine turpi fuga repetunt castra; caesi captique quos equites ab agmine fugientium interclusere.


  • 143  ,   (, IX, 440).   .   ( , 437),   . ( , 438).
  • 1364002336 1364002926 1260010315 1364003142 1364003143 1364003144