|  |



XXXI, . 44

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

44. (1) [200 .] . , , 145 . (2) , , , , . (3) , ; , , . (4) - , ; , , , , , . (5) , - , . (6) , , , , , , , (7) . , , - , ; (8) - , , . : , 146, . (9)   , ,  .

44. Haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est. [2] Tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit. [3] Nec umquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus cum in omnibus liberis civitatibus, tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. [4] Rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; [5] loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni dedicarique fas esset; [6] sacerdotes publicos, quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque. [7] Additum decreto, si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum; [8] si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure caesurum. Postremo inclusum, ut omnia quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo servarentur. [9] Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant.


  • 145  - .   (. ).
  • 146    , (, ) (561527 . . .), . (513 . . .) (510 . . .), , , . , (VI, 55, 1) , .
  • 1260010112 1260010119 1327002005 1364003145 1364003146 1364003147