|  |



XXXII, . 40

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

40. (1) : , , . , . , ,  . (2) , , , , , . (3) . . (4) ; .

(5) , , . (6) , , , , , , , . (7) , . (8) 110. (9) , , , , , . .

(10) , , . , . (11) , , , , , , .

40. De Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argivis se defenderet accitum. [2] Contionem rex Argivorum postulabat, ut id sciri posset; nec tyrannus abnuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non immixtis Lacedaemoniis declaraturam, quid Argivi vellent, praeberi debere dicebat rex; tyrannus negavit deducturum. [3] Haec disceptatio sine exitu fuit. [4] De colloquio discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque inter Nicostratum, praetorem Achaeorum, et Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses factis.

[5] Inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descisse. [6] Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in colloquium venit hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videretur. [7] A Corintho Quinctius Anticyram traiecit; inde fratrem ad temptandam Acarnanum gentem misit.

[8] Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. Ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, [9] tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas ad naves redit.

[10] Et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. [11] Ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.


  • 110 .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003300 1364003301 1364003302