|  |



XXXIII, . 29

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

29. (1) , : , , .95 . ,   (2) , . (3) ,   . - , . (4) , , , , 83 . (5) , , , ,   , . (6) . , 84: , , . , . (7)   . (8) : , , . , , , , 85; (9) , , , , .   (10) , . , . (11) , , , , . (12) . . .

29. Efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnes ad execrabile odium Romanorum, credentes non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse. Ad rebellandum neque vires neque ducem habebant; [2] proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantes usus excipiebant. [3] Quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem deversoria deducti opprimebantur; [4] postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant. [5] Cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in hostico egredi castris miles. [6] Tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit. Plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae; ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur. [7] Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus tot enim interempti erant quingenta talenta Boeotos conferre. [8] Quorum neutrum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos, [9] et cum parte copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris qua ab Elatia duo diversa agmina iere. [10] Hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. Qui cum in castra non admitterentur Achaei Atheniensesque supervenerunt. [11] Plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes quia, ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreverant. [12] Per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.


  • 83.: ( ).
  • 84 , ( XIX .).   .
  • 85 . .: I, 32, 12 : ).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003330 1364003331 1364003332

    , .