|  |



XXXIII, . 30

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

30. (1) , : (2) , ; , , , . (3) : , , , , , ,   . (4) .96 86. (5) , , , , , . (6) ; 87. (7)   , . (8) , ,  , , . (9) , , ,  . (10) , . , 88, (11)   , ; , , .

30. Paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, [2] ut omnes Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges; quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus; [3] deduceret et ex iis, quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho: [4] eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum regi, scribere, quid senatui et decem legatis placuisset; [5] captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et naves omnes tectas tradere praeter quinque et regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant; [6] ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; [7] mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum. [8] Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et ducena, in praesens viginti milia pondo. [9] Idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio novus is tum rex erat bellum gereret. [10] In haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. Adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam elephantosque dono datos [11] et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas Philippus tenuisset; Atheniensibus insulas datas Parum, Imbrum, Delum, Scyrum.


  • 86. : XXXII, 34, 6.
  • 87 (. : XVIII, 44) , , .
  • 88 . 21, 1, .
  • 1364002336 1364002926 1260010315 1364003331 1364003332 1364003333