|  |



XXXIII, . 44

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

44. (1) , , , .105 117. (2) [217 .], (3) . , , .

(4) , , , , . , , . (5) , . , . (6) , , : (7) , , , . , , . (8)   . , , , , . (9) , ,  , , , . , , , , .

44. Provinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, ver sacrum ex decreto pontificum iussi facere, [2] quod A. Cornelius Mammula praetor voverat de senatus sententia populique iussu Cn. Servilio C. Flaminio consulibus. Annis post uno et viginti factum est quam votum. [3] Per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.

[4] Mirantibus iam vulgo hominibus quod Hispania movisset bellum neglegi, litterae a Q. Minucio adlatae sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Baesadine, imperatoribus Hispanis, signis collatis prospere pugnasse; duodecim milia hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque. [5] His litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens bellum expectatum fuerat; omnes curae, utique post adventum decem legatorum, in Antiochum regem conversae. [6] Hi expositis prius quae cum Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt: [7] ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traiecisse et nisi avertisset vana spes, ex vaniore rumore orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse; neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem. [8] Haerere et aliud in visceribus Graeciae ingens malum, Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox, si liceat, universae Graeciae futurum tyrannum, avaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos aequantem; [9] cui si Argos velut arcem Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo, vicinum tyrannum dominum habituram.


  • 117   (519 L.), , : , . , , , ( ). (   XXII, 9, 10)  21 , , . , , .
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364003345 1364003346 1364003347