|  |



XXXIII, . 45

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

45. (1) , ; (2) , , , , . , , . (3) , , , , , , (4) , . , , . (5) , .

(6) , , , ; (7) , .106 . , , . (8) , , , . .

45. Haec cum ab tam gravibus auctoribus, qui omnia per se ipsos explorata adferrent, audirentur, [2] maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est. [3] Cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse, permiserunt, [4] eam rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset; [5] magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellum motum foret, acturi essent.

[6] Adversae Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas, et ab rege ad eum clam legatos venisse; [7] ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius viri animum esse; marcescere oti situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse. [8] Haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat. Irritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos.

1260010236 1327002003 1327002012 1364003346 1364003347 1364003348