|  |



I

4

. // . .: . -, 1989.
. . ( 18), . . ( 916), . . . . .
1937, 1957 1989.
. . , : . . .: , 1994.
. : A. Persi Flacci et D. Iuni Iuvenalis Saturae. S. G. Owen. 2nd ed. Clarendon, 1908/1949.

. < .> : (127); , , (2872), (72118), (119154).

: ,
:
, .
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
deliciae, viduas tantum spernatur adulter.
5 , , ,
, ,
:
,
, ,
quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
nemo malus felix, minime corruptor et idem
incestus, cum quo nuper vittata iacebat
10 .
,
, ,  ;
, ,  , , 
:
sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
sed nunc de factis levioribus. et tamen alter
si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
Crispinum. quid agas cum dira et foedior omni
15 :
,
, .
,
;
crimine persona est? mullum sex milibus emit,
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora locuntur.
consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
20 ,  
, .
, : !
, .
, ,
est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
quae vehitur cluso latis specularibus antro.
nil tale expectes: emit sibi. multa videmus
quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu
succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
25 ,  ? ,
́ , .
́ ; .
́ ,
,  
hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris
piscator quam piscis emi; provincia tanti
vendit agros, sed maiores Apulia vendit.
qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus
induperatorem, cum tot sestertia, partem
30 , , 
!
,
́ .
, !..   :
exiguam et modicae sumptam de margine cenae,
purpureus magni ructarit scurra Palati,
iam princeps equitum, magna qui voce solebat
vendere municipes fracta de merce siluros?
incipe, Calliope. licet et considere, non est
35 ,  . , !
, .

.
- ,
cantandum, res vera agitur. narrate, puellae
Pierides. prosit mihi vos dixisse puellas.
cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
incidit Adriaci spatium admirabile rhombi
40 , ;
 
( ),
,
.
ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis
quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
desidia tardos et longo frigore pingues.
45
:
,   !
, ,
; ,
destinat hoc monstrum cumbae linique magister
pontifici summo. quis enim proponere talem
aut emere auderet, cum plena et litora multo
delatore forent? dispersi protinus algae
inquisitores agerent cum remige nudo,
50 , ,
, , 
, .
-
, , , 
non dubitaturi fugitivum dicere piscem
depastumque diu vivaria Caesaris, inde
elapsum veterem ad dominum debere reverti.
si quid Palfurio, si credimus Armillato,
quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,
55 , .  
.
, ,
, .
, , :
res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
ne pereat. iam letifero cedente pruinis
autumno, iam quartanam sperantibus aegris
stridebat deformis hiems praedamque recentem
servabat. tamen hic properat, velut urgueat auster.
60 ,    
́
;
;
,
; ,  
utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
obstitit intranti miratrix turba parumper.
ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
exclusi spectant admissa obsonia patres.
65 .
.
; ,
,  ,
. ! ,
itur ad Atriden. tum Picens accipe dixit
privatis maiora focis. genialis agatur
iste dies, propera stomachum laxare sagina,
et tua servatum consume in saecula rhombum.
ipse capi voluit. quid apertius? et tamen illi
70 : ,
, ?
;
, ,
,
surgebant cristae; nihil est quod credere de se
non possit cum laudatur dis aequa potestas.
sed derat pisci patinae mensura. vocantur
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
75 . : , ! 
, , ,
.
( ?) ,
, ,
pallor amicitiae. primus clamante Liburno
currite, iam sedit rapta properabat abolla
Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
interpres legum sanctissimus omnia quamquam
80 .
  ,
, , .
,
,
temporibus diris tractanda putabat inermi
iustitia. venit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores qualis facundia, mite
ingenium. maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
85 ,
; :
, , , 
, .
:
saevitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? sed quid violentius aure tyranni,
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
vere locuturi fatum pendebat amici?
ille igitur numquam derexit bracchia contra
90 ,
, ,

.
torrentem, nec civis erat qui libera posset
verba animi proferre et vitam inpendere vero.
sic multas hiemes atque octogensima vidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
proximus eiusdem properabat Acilius aevi
95 ,
.

( !):
,
cum iuvene indigno, quem mors tam saeva maneret
et domini gladiis tam festinata; sed olim
prodigio par est in nobilitate senectus,
unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
profuit ergo nihil misero quod comminus ursos
100 .
?
, , ?
  .
, ,
figebat Numidas Albana nudus harena
venator. quis enim iam non intellegat artes
patricias? quis priscum illud miratur acumen,
Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
105 , - , ,
, , .
;
, ,
; ,
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest abdomine tardus,
et matutino sudans Crispinus amomo
quantum vix redolent duo funera, saevior illo
110 , ;

, , ;
, ,
, ,
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
qui numquam visae flagrabat amore puellae,
115 , ,
, ,  , ,

.
,
grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
caecus adulator, dirusque a ponte satelles
dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
blandaque devexae iactaret basia raedae.
nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
120 ( ):
- , ,
, , .
: ,
, :
in laevom conversus, at illi dextra iacebat
belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
non cedit Veiento, sed ut fanaticus oestro
percussus, Bellona, tuo divinat et ingens
125 , , .
: ,
, . ;
? 
.
omen habes inquit magni clarique triumphi.
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
erectas in terga sudes. hoc defuit unum
Fabricio patriam ut rhombi memoraret et annos.
130 , ? ? , ,
,  . 
, ;
, .
;
quidnam igitur censes? conciditur? absit ab illo
dedecus hoc Montanus ait, testa alta paretur,
quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc
135 .
:
, ,
, .
, , :
tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.
vicit digna viro sententia. noverat ille
luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
arderet. nulli maior fuit usus edendi
140 , , , 
, ,
;
, .
: ; .
tempestate mea; Circeis nata forent an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
ostrea callebat primo deprendere morsu,
et semel aspecti litus dicebat echini.
surgitur et misso proceres exire iubentur
145 ,
,
- , ,

- .
consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
traxerat attonitos et festinare coactos
tamquam de Chattis aliquid torvisque Sycambris
dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
anxia praecipiti venisset epistula pinna.
150
, ́
, , !
, ́
: , .
atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
inlustresque animas impune et vindice nullo.
sed periit postquam cerdonibus esse timendus
coeperat. hoc nocuit Lamiarum caede madenti.


  • 1.   . . 1, 2627.
  • 10.   , , , . (, , 8, 4).
  • 12.   . . 2, 121.
  • 15. ,   ; .
  • 23.   . . .
  • 2425.  //   , , .
  • 27.   , - .
  • 31.   : ; , .
  • 34.   .
  • 35. ()  , . .
  • 38.   . .
  • 40.   , .
  • 42.   , .
  • 53.   .
  • 55.   .
  • 59.   ; , .
  • 6061.   , ; . (, ). .
  • 63.   .
  • 65.   , ; .
  •   ( ).
  • 75.   ; .
  • 7677.   , . , , .
  • 81.   , .
  • 94100.   91 . .
  • 102.   , 509 . . . , .
  • 103.     .
  • 105.   , .
  • 107.   , , 81 .
  • 108.   , , , .
  • 109.   ; .
  • 112.   , 87 . .
  • 113.   . . 3, 185.
  •   73 ., ; .
  • 117.   ( , ) , .
  • 121.   , ( ).
  • 122.   .
  • 123.   .
  • 127.   , .
  • 133.   , .
  • 138.   .
  • 141.   .
  •   ( ).
  • 142.   , .
  • 147.   ; 83 . .
  • 153.   96 .
  • 154.   , .
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1536350005 3300101001 3300101002