Funerary inscription of Quintus Aemilius Secundus.

CIL. III. 6687 = ILS. 2683.
14—50 CE. Copy.
Inv. No. MCR 216.

Rome, Museum of Roman Civilization
(Museo della civiltà romana)

Origin:
Probably from Beirut. In 1647 in Venice, in the house of Nicolo Venier near San-Antonio, described by S. Orsato. The lower part of the inscription was found in the foundation of this house in 1880. Now in the National Archeological Museum, Venice.
Description:
CIL. III. 6687 = ILS. 2683

Q(uintus) Aemilius Q(uinti) f(ilius)
Pal(atina) Secundus [in]
castris divi Aug(usti) [sub]
P(ublio) Sulpi[c]io Quirinio le[g(ato) Aug(usti)]
5[Ca]esaris Syriae honori
bus decoratus pr[a]efect(us)
cohort(is) Aug(usti) I pr[a]efect(us)
cohort(is) II classicae idem
iussu Quirini censum egi
10Apamenae civitatis mil
lium homin(um) civium CXVII
idem missu Quirini adversus
Ituraeos in Libano monte
castellum eorum cepi et ante
15militi<a=E>m praefect(us) fabrum
delatus a duobus co(n)s(ulibus) ad ae
rarium et in colonia
quaestor aedil(is) II duumvir II
pontifexs
20ibi positi sunt Q(uintus) Aemilius Q(uinti) f(ilius) Pal(atina)
Secundus f(ilius) et Aemilia Chia lib(erta)
h(oc) m(onumentum) amplius h(eredem) n(on) s(equetur)

Q[uintus] Aemilius Secundus s[on] of Q[uintus],
of the tribe Palatina, who served in
the camps of the divine Aug[ustus] under
P. Sulpicius Quirinius, legate of
5Caesar in Syria, decorated with honorary
distinctions, prefect of the
Ist cohort Aug[usta], prefect of the
cohort II Classica. Besides,
by order of Quirinius I made the census in
10Apamea of citizens
117 thousand.
Besides, sent on mission by Quirinius, against
the Itureans, on Mount Lebanon
I took their citadel. And prior
15military service, (I was) Prefect of the workers,
detached by two co[nsul]s at the “aerarium
[The State Treasury]”. And in the colony,
quaestor, aedile twice, duumvir twice,
pontiff.
20Here were deposited Q[uintus] Aemilius Secundus s[on] of Q[uintus], of the tribe
Pal[atina], (my) s[on] and Aemilia Chia (my) freed.
This m[onument] is excluded from the inh[eritance].

p.1222 CIL. III. 6687 (= Eph. IV p. 537 seq.) titulum scriptum in tabula marmoris Graeci prostitisse olim Beryti ex argumento intellegitur. — Rep. nuper Venetiis adservatur ibi in domo Nicolai Venieri ad S. Antonii Ursatus 1674. Partem inferiorem (altam m. 0.45, latam m. 0.32) nuper in eiusdem domus fundamentis, admonitus scilicet ut ibi eum perquireret a Ludovico Zdekauer. repperit Laurentius Seguso ingegnere.


Q • AEMILIVS • Q • F
PAL • SECVNDVS in
CASTRIS • DIVI • AVG • Sub
P • SVLPIcIO • QVIRINIO • LEgato
5 CaESARIS • SYRIAE • HONORI
BVS • DECORATVS • PRaEFECT
COHORT • AVG • I • PRaEFECT
COHORT • II • CLASSICAE • IDEM
IVSSV • QVIRIN • CENSVM • EGI
10APAMENAE • CIVITATIS • MIL
LIVM • HOMIN • CIVIVM CXVII
IDEM • MISSV • QVIRINI • ADVERSVS
ITVRAEOS • IN • LIBANO • MONTE •
CASTELLVM • EORVM • CEPI • ET • ANTE
15MILITIEM • PRAEFECT • FABRVM •
DELATVS • A • DVOBVS • COS • AD • AE
RARIVM ET • IN • COLONIA •
QVAESTOR • AEDIL • II • DVVMVIR • II
PONTIFEXS
20IBI • POSITI • SVNT • Q • AEMILIVS • Q •F • PAL
SECVNDVS • F • ET • AEMILIA • CHIA • LIB
H • M • AMPLI VS • H • N • S •

Integrum titulum Sertorius Ursatus Patavinus posuit in scheda scripta a. 1674, prodiitque in opere eius postumo marmi eruditi (1719) p. 276 (inde Mur. 670, 1; Orelli 673; nos vol. V n. 136*) Partem inferiorem ediderunt Seguso ipse in eph. Gazzetta di Venezia 26. Iul. 1880, item Cecchettius et Lucianius apud Fiorellium Not. degli scavi 1880 p. 243 et lapide expressam I. B. Rossius Bull. di arch. cristiana 1880 tab. IX commentario non adiecto, sed promisso. Mihi Otto Hirschfeld ectypum misit sumptum a Ludovico Zdekauer.

2 in. hiatus adnotatur. — 2 fin. 3 fin. 4 fin. hiatus non adnotantur. — 4 svlpitio traditur. — qvirinio Urs. ms.; qvirino idem ed. — 5 cesaris, 6. 7 prefect traduntur. — 9 fin. ecl Urs. ms., fec idem ed. — 15 prefect Urs. Damnavimus Marinius Arv. p. 751. 787, Orellius, Henzenus, ego perperam; post partem inferiorem denuo eruderatam vindicavi Eph. epigr. 1. c. Commentarium eum hoc loco repetivi.
Ut qui lapidem ectypumve vidit, de sinceritate dubitare non potest et ne hoc quidem diffiteor quaedam legi in lapide supra falsarium nec satis nos qui eum reiecimus rem ponderasse, nimis facile adquiescentes in iusta de Quirinii censu ecclesiaque Apamena diffidentia, ita periti non magis negabunt in eo inesse, quae iure offendant, neque qui eum ab incerto auctore accipere recusarunt ita reprehendendos esse, ut non simul excusentur.

Titulum non origine Venetum esse, sed venisse eo, inter saburram pionor, ex Syria argumentum prodit. Eum olim prostitisse Beryti ut propter commercii rationes probabile est, ita eo ducunt cum quod aetate Augusta alia colonia nulla in Syria fuit tum usus linguae Latinae a reliqua Syria alienus. Ex honoribus quoque, quos Secundus in patria gessit, duoviratus et pontificatus in Berytensibus titulis aliis redeunt, quaestura et aedilitas, cuius notanda est iteratio perrara, eidem rei publicae aptae sunt. Tribus quod Palatina est, cum Berytenses in Fabia censeantur, non officit; nam tribum illam urbanam in libertinae stirpis hominibus saepissime ita reperiri, ut cum persona magis quam cum domo coniuncta sit, periti non ignorant, etsi eius instituti legis nondum satis exploratae sunt.

Lingua formulaeque quaedam habent rara, quaedam etiam mira. Milities novum, sed non magis molestum est, quam amicities et notities apud Lucretium, avarities titulorum supparis aetatis vol. I n. 1011. 1459. At vehementer offendit quod honores recensens is cuius monumentum est prima persona ita utitur, ut narratio implicetur, oratio non efficiatur; cuius formae sermonis alterum exemplum non habeo quod ponam, nec crediderim ita quemquam locuturum fuisse nisi peregrinum Latini sermonis usu parum imbutum. Ordo quoque, quo honores enumerantur, titulorum Latinorum Augustae aetatis severitati nequaquam respondet. At ut haec levia sunt, ita quae in fine legitur formula h(oc) m(onumentum) amplius h(eredem) n(on) s(equetur) aut caecutio ego aut caecutivit qui dictavit. Haec enim cum eam vim habeat, ut successio in monumentum a successione in bona secernatur heredibusque p.1223 substantiae procul habitis monumentum familiae nominive defuncti reservetur, id quod inseritur amplius non solum praeterea, ni fallor, sine exemplo est, sed etiam contra rationem adiectum, nam quod proprie significat heredibus in praeteritum ius in monumentum fuisse, iam vero eis adimi, ita ineptum est ut nihil supra. Quod si hoc voluit tituli scriptor monumentum post condita in eo corpora duo ad rem eius qui fecit pertinere desinere et diversa lege posteris in id ius esse, sanam cogitationem enuntiando ita pervertit, ut dictum Trimalchionem sapiat vel ut mitius dicam peregrinum; nam aliena lingua loquentes Trimalchionismum vix effugiunt. Potest item qui scripsit abusus esse formula eo amplius, qua in testamentis capita coniungi solebant; certe recte scribi potuit et eo amplius curatum volo, hoc monumentum heredem ne sequatur. Utut de hac formula iudicabitur, res quae in titulo traduntur nulla inde labe afficiuntur.

A praefectura fabrum ut incipiamus, quam ante militiem habuisse se Secundus scribit, id quod addit praefectum se a duobus consulibus ad aerarium delatum esse ita alibi redit, ut hoc solo titulo plena et sollemnis officii determinatio reperiatur obscurata in reliquis breviloquentia commoda magis quam iusta. Nam cum ex auctoribus notum sit praefectum fabrum ita fieri, ut destinatum consul praetorve ad aerarium deferat, tituli adhuc noti ita id significant, ut praefectus fabrum dicatur a co(n)s(ule) adlectus vel donatus a co(n)s(ule) vel, idque saepius, co(n)s(ulis)1. A duobus consulibus quod Secundus sic delatur est, non significat delationem communi consilio collegarum fieri oportuisse, sed honorem auget iteratio (cf. n. 6982). — Militiae quod praefectura fabrum opponitur, confirmat quod aliunde notum est hac certe aetate id officium a re militari eatenus alienum fuisse, ut vel Asiae proconsul militari imperio carens praefectum fabrum sibi nominet2 inveniaturque adeo praefectus iure dicundo et iudicibus sortiendis3.

Deinde Secundus in castris divi Augusti honoribus decoratus est. Id aut significat dona militaria eum equestri militiae convenientia iussu imperatoris a legato accepisse, aut, quod magis crediderim, sequentibus viam parat, ut honores sint ipsae militiae equestres. Comparari potest quod legitur in titulo Corfiniensi4 reliquisse quendam filium usum castresibus Caesaris August(i) summis equestris ordinis honoribus et iam superiori destinatum ordini.

Praefecturas Secundus cepit cohortium duarum Augustae primae et secundae classicae. Illud nomen si recte traditum est, et contra verborum ordinem sollemnem peccat et primario nomine male omisso: nam cum cohortes fuerint Bracarum5, Ituraeorum, Lusitanorum, Nerviorum, Thracum6 omnes appellatae primae Augustae, quomodo haec appellatio nude recte intellegi potuerit, non perspicitur7. — Contra cohors II classica alibi quoque nominatur8, nec quicquam obstat, quominus imperante Augusto in Syria constiterit.

Equestribus illis militiis Secundus meruit sub P. Sulpicio Quirinio legato Augusti9 Caesaris Syriae. Eum eo honore functum esse constat a. u. c. 759 et deinceps, probabile est antea iam idem munus eum sustinuisse et quidem per a. 751. 752. Sed cum titulus Berytensis nihil conferat ad quaestionem tantopere agitatam de tempore et iteratione legationis Quirinianae, ad eam alibi diligenter a nobis tractatam10 hic non redimus.

Duas res gessisse se ait Secundus iussu missuve Quirinii, censum et bellum. Huic ut eum interfuisse praefectum cohortis alterius utrius dubitari non potest, ita altero quoque officio eum functum esse eodem loco constitutum ratio suadet. Nam census imperatoria aetate secundum provincias ordinatus cum aut ipsi praesidi committeretur aut legato misso ad census accipiendos, ille certe rem ita perficiebat, ut negotium inter comites divideret singulisque partem aliquam provinciae attribueret, quae sub eo censeretur. Ita Tacitus11 narrat Germanicum census Galliarum accipientem ad eos misisse P. Vitellium et G. Antium ex comitibus suis; similiterque iudicandum est de iis, quos tituli suppeditant, equestris fere loci viris, qui census accepisse dicuntur partis cuiusdam provinciae sub legato eius, sive acceperunt militia aliqua equestri fungentes12 sive in legati comitatu alio nomine versantes13. Secundum probabile est illo loco Quirinii iussu censum egisse. Census intellegitur omnino notissimus ille cuius mentionem Iosephus facit I. 18 in.: Κυρήνιος... ἐπὶ Συρίας παρῆν ὑπὸ Καίσαρος δικαιοδότης τοῦ ἔθνος ἀπεσταλμένος καὶ τιμητὴς τῶν οὐσιῶν γενησόμενος, item c. 2, 1: τῶν ἀποτιμήσεων πέρας ἐχουσῶν, αἳ ἐγένοντο τριακοστῷ καὶ ἑβδόμω ἔτει μετὰ Ἀντωνίου ἐν Ἀκτίῳ ἢτταν Καίσαρος, id est a. u. c. 759. 760. Eum censum non ad πᾶσαν τῆν οἰκουμένην pervenisse, ut evangelista Lucas 2, 1 errore opinatus est, sed ad Syriam provinciam solam, hodie opinor extra controversiam positum est, confirmaturque denuo titulo eo de quo agimus. Apamea enim intellegitur ad Orontem Syriae civitas primaria. In ea urbe eiusque territorio (ita enim omnino censio accipienda est) numerata esse hominum (itaque non virorum tantum, sed mulierum quoque et puerorum puellarumque) civium (scilicet Apamenorum), non comprehensis igitur servis, milia CXVII ex inscriptione discimus hoc nomine unica; certe praeter census civium Romanorum numeros in annales relatos vix habemus eius generis alios certos et indubitatos. Ceterum cum nec de numero civium intramuranorum ex ruderibus quae supersunt coniectura fieri possit14 nec satis constet de territorii finibus, huius census resuscitatio quae adhuc obscura fuerunt vix illustrat.


1Locos collectos reperies Staatsrecht 2, 98 n. 1 editionis tertiae. Redit res ad aetatem liberae rei publicae, quo tempore magistratus ex consulatu praeturave in provincias proficiscentes lege obligabantur, ut ante quam exirent quos comites elegissent ad aerarium deferrent, videturque consulibus praetoribusque ius non mutatum mansisse, cum provincias post intervallum demum administrabant.

2C. III, 398. X, 5393.

3C. X, 5393. Staatsrecht 1. c.

4Vol. IX, 3158. Pro eqves|tris traditur fov//|tris.

5Vol. VIII, 9358.

6Vol. III p. 1151.

7Ala Augusta nude passim invenitur in titulis Britannicis.

8Vol. IX, 4855a. Titulus non ab omni suspicione immunis est, sed magis est ut sit genuinus.

9Ita supplevi, ut est in titulis Orell. 642 et Henzen. 6450 et C. IX, 3158 (ubi alternant Augustus Caesar et Caesar Augustus), cum nomen Caesaris nudum hoc loco vix ferri possit.

10Mon. Ancyr. p. 115. 121 seq.

11ann. 2, 6.

12Cadit id in tribunum militum legionis III Augustae, cui statuam ponunt civitates XXXIIII ex prov. Africa, quae sub eo censae sunt (vol. III, 388), et in tribunum legionis VII geminae, qui item missus est at census accipiendos civi-tatium XXIII... Vasconum et Vardulorum (vol. VI, 1463), et in praefectum cohortis II Asturum, quae castra habuit Aesicae in Britannia (vol. VI p. 132), censitorem civium Romanorum coloniae... Camaloduni Orell. 208. Cf. Staatsrecht 23, 1093.

13Eo pertinent censor civitatis Remorum foederatae (C. XII, 1855. 1869) item tribunus militum legionis II adiutricis, et qui censum egit in provincia Gallia Aquitanica (vol. II n. 4188) item tribunus militum legionis V Alaudarum. Hi si simul utrumque officium sustinuerunt, iussu legati sui imperatorisve in aliam provinciam deputati sunt. At id ut statuamus cum nihil cogat, magis probabile est eos civitatibus censendis operam dedisse sine militia certa inter comites praesidis versantes.

14Apameae rudera qui nuper adiit Eduardus Sachau collega meus in universitate Berolinensi quamquam ambitum ruderum satis definiri posse negavit, multo minus inde de civium numero coniecturam fieri posse, nihilominus quae de ruderibus mecum communicavit lecturis haec non invidebo. Der Stadtplan bildet ein durch Mauer und Graben scharf markirtes Oblongum mit der Längenrichtung von Nord nach Süd. Die Breite beträgt im Süden und in der Mitte gegen 23 der Länge, im Norden beträchtlich weniger als die Hälfte. Im Durchschnitt kann man die Breite gleich der Hälfte der Länge setzen. Thomson, der Wiederentdecker von Apamea, schätzt die Längenlinie, dargestellt durch die Centralstrasse vom Nord- zum Südthor, auf 1 engl. Meile (= 14 deutsche Meile oder etwa 21 Minuten). Dies stimmt vollkommen mit meinen Notizen: man braucht etwas über 20 Minuten, um die Ostmauer, die jener Centralstrasse parallel läuft, abzureiten; etwa 10 Min. für die Breite. Die Westmauer macht in ihrer Mitte eine halbkreisförmige Einbuchtung nach Ost, innerhalb deren sich eine isolirte Anhöhe erhebt; auf der breiten Spitze derselben die Akropolis, jetzt ein Araberdorf von 100 Häusern, wo für wenigstens 4—500 Häuser Platz genug wäre. Während die Mauer im Westen gegen die Niederung des Orontes steil abfällt, ist sie im Norden, Osten und Süden wenig höher als die angrenzende Ebene. Auf diesen Seiten dürften Vororte sich an die Festung angelehnt haben, wie ich denn auch antike Bauten vor dem Nordthor und im Süden an dem Wege nach Skölebijje-Larissa bemerkt habe.

Th. Mommsen

p.531 ILS. 2683 Q. Aemilius Q. f. | Pal. Secundus [in] | castris divi Aug. s[ub] | P. Sulpi[c]io Quirinio le[gato] | C[a]esaris1 Syriae honori | bus decoratus2, pr[a]efect. | cohort. Aug. I, pr[a]efect. | cohort. II classicae; idem | iussu Quirini censum3 egi | Apamenae civitatis mil|lium homin. civium CXVII; | idem missu Quirini adversus | Ituraeos in Libano monte4| castellum eorum cepi; et ante | militiem praefect. fabrum | delatus a duobus cos. ad ae | rarium5, et in colonia | quaestor, aedil. II, duumvir II, | pontifexs. p.532 | Ibi positi sunt Q. Aemilius Q. f. Pal. | Secundus f. et Aemilia Chia lib.| H. m. amplius6 h. n. s.

Venetiis prodiit saec. XVII, ibique partem inferiorem nuper investigavit Zdekauer (III S. 6687= Eph. ep. 4 p. 687 integram descripsit Ursatus Patavinus a. 1674)

1De P. Sulpicio Quirinio cf. supra N. 918.

2Iudice Mommseno non dona militaria significantur, sed praefecturae cohortium mox memoratae.

3Censum Syriae provinciae a Quirinio actum memorant Lucas ev. 2, 1 et Iotesephus ant. 17, 13, 5. 18, 1, 1. 18, 4,1. Cf. Marquardt Staatsv. I2 p. 409 not. 3; II2 p. 213.

4De his Ituraeis, aetate Augusti nondum pacatis, cf. Strabo 16, 2, 18 p.755.

5De praefecti fabrum delatione ad aerarium cf. Mommsen Staatsrecht I3 p. 300 not. 5 fin., II3 p. 98 not. 1.

6In vocabulo amplius iure haesit Mommsen.

H. Dessau
Italiano p.635 AE 2006, 1579 = CIL, III, 6687 = ILS, 2683. Beyrouth? Le recensement de Quirinius.

D. Kennedy, Levant, 38, 2006, p. 109—124, étudie, sur une pierre errante traitant de la carrière de Quintus Aemilius Secundus, conservée à Venise et parfois attributée à Beyrouth, la mention souvent discutée: idem iussu Quirini censum egi Apamenae ciuitatis millium homin(um) ciuium CXVII. À ses yeux, ces 117000 personnes composent la population de la ville et du territoire d’Apamee, vers 6 p. C, avec femmes et enfants, mais sans les esclaves, les residents étrangers et les nomades. Il estime que, si l’on ajoute ces trois derniers groupes, la population totale d’Apamee avec sa chôra ferait 125 à 130000 personnes, en évaluant les differentes manières de calculer la population de cette cité et, par suite, celle de la Syrie entiere.

[À propos du même document, J. Aliquot, Mélanges de l’Université Saint-Joseph, 56, 1999—2003, p. 233—234, a identifié le castellum des Ituréens dont s’est emparé Quintus Aemilius Secundus avec Chalcis du Liban, capitale d’une principauté ituréenne.]

M. Corbier
Literature:
CIL. III. Suppl. 1. 6687 (Th. Mommsen, O. Hirschfeld, A. v. Domaszewski)
CIL V.1 p. 15* no. 136* (Th. Mommsen)
CIL. Suppl. Italica 475 (T. Pais)
ILS. 2683 (H. Dessau)
Aliquot J. Les Ituréens et la présence arabe au Liban du IIe siècle a.C. au IVe siècle p.C // Mélanges de l’Université Saint-Joseph. T. 56. 1999—2003. P. 233—234
Kennedy D. Demography, the Population of Syria and the Census of Q. Aemilius Secundus // Levant. Vol. 38. 2006. P. 109—124
AE 2006, 1579 (M. Corbier)
Credits:
© 2009. Photo: O. Liubimova
© Text of the inscription: Epigraphic Database Clauss-Slaby, EDCS-08000281.
© 2017. Translation: Gertoux G. Herod the Great and Jesus: Chronological, Historical and Archaeological Evidence. 2015. P. 25 (with a correction).
© Commentary: CIL. III. 6687.
© Commentary: ILS. 2683.
© Commentary: AE 2006, 1579.
Keywords: Quintus Aemilius Quinti filius Palatina Secundus in castris divi Augusti sub Publio Sulpicio Quirinio legato Augusti Caesaris Syriae honoribus decoratus praefectus cohortis Augusti I praefectus cohortis II classicae idem iussu Quirini censum egi Apamenae civitatis millium hominum civium CXVII idem missu Quirini adversus Ituraeos in Libano monte castellum eorum cepi et ante militiam praefectus fabrum delatus a duobus consulibus ad aerarium et in colonia quaestor aedilis II duumvir II pontifexs ibi positi sunt Quintus Aemilius Quinti filius Palatina Secundus filius et Aemilia Chia liberta hoc monumentum amplius heredem non sequetur Publius Sulpicius Quirinius legate legatus of Syria praefect of cohort Apamea Ituraei Libanus praefect Beirut Venice funerary inscription CIL III 6687 ILS 2683 MCR 216
History of Ancient Rome