|  |  |



. 30, . 39

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
  • 39. 21- .
  • (pr.) , , , , . , , 20- , () , , ; , .
  • (1) () ( ), , , ; ( ) . , , . ; , . () () (), , (), . , , , , , .
  • (2) , () , () , , . , () , ( ) , . , , , , ,   , . , , , , , ( ).
  • (3) : , , ( ) , , .
  • (4) - - ( ) , : ? , , .
  • (5) (), (), (solarium), , .
  • (6) , , , , , , , ,   , , ,   ; , , , .
  • (7) , , , , .
  • (8) , , , , .
  • (9) , , .
  • (10) , , , , < >20, .
  • 39. Ulpianus libro vicesimo primo ad Sabinum
  • B. 44, 1, 38 (pr.) Cum servus legatus in fuga esset vel longinquo absens exigatur, operam praestare heres debet, ut eam rem requirat et praestet, et ita Iulianus scribit. nam et sumptum an in hanc rem facere heres deberet, Africanus libro vicesimo epistularum apud Iulianum quaerit putatque sumptum praestandum, quod et ego arbitror sequendum.
  • (1) Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis servorum vel vecturis iumentorum vel naulis navium dicendum. quod in fructibus dicitur, hoc et in pensionibus urbanorum aedificiorum intellegendum erit. in usurarum autem quantitate mos regionis erit sequendus: iudex igitur usurarum modum aestimabit et statuet. ipsius quoque rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interierit, aestimatio eius praestatur. item partus ancillarum et, si servus fuerit legatus, et hereditas vel legatum vel quid per eum adquisitum sit heres praestare debet.
  • (2) Si Titius a me rem emisset et eandem mihi legasset antequam ei traderem, mox ei tradidero et pretium recepero, videtur quidem is prima facie rem mihi meam legasse et ideo legatum non consistere. sed ex empto actione liberatus utique per legatum rem vindicare potero quam tradidi. sed si nondum erat solutum mihi pretium, Iulianus scribit ex vendito quidem me acturum, ut pretium exsequar, ex testamento vero, ut rem quam vendidi et tradidi recipiam. idem subiungit, si pretium quidem mihi erat solutum, rem autem nondum tradideram, ex testamento me agentem liberationem consequi.
  • (3) Idem Iulianus scribit si fundum testator, quem ab alio emerat, mihi legavit, heredem cogendum mihi actionem ex empto praestare, scilicet si nondum res tradita fuerit vel defuncto vel heredi.
  • (4) Si quis alicui legaverit licere lapidem caedere, quaesitum est, an etiam ad heredem hoc legatum transeat. et Marcellus negat ad heredem transmitti, nisi nomen heredis adiectum legato fuerit.
  • (5) Heres cogitur legati praedii solvere vectigal praeteritum vel tributum vel solarium vel cloacarium vel pro aquae forma.
  • (6) Scio ex facto tractatum, cum quidam duos fundos eiusdem nominis habens legasset fundum Cornelianum et esset alter pretii maioris, alter minoris et heres diceret minorem legatum, legatarius maiorem: volgo fatebitur utique minorem eum legasse, si maiorem non potuerit docere legatarius.
  • (7) Constat etiam res alienas legari posse, utique si parari possint, etiamsi difficilis earum paratio sit.
  • (8) Si vero Sallustianos hortos, qui sunt Augusti, vel fundum Albanum, qui principalibus usibus deservit, legaverit quis, furiosi est talia legata testamento adscribere.
  • (9) Item campum Martium aut forum Romanum vel aedem sacram legari non posse constat.
  • (10) Sed et ea praedia Caesaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant.


  • 20 . , (. .).
  • 1496002019 1496002029 1496002032 3303001040 3303001041 3303001042