|  |  |



. 30, . 68

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
  • 68. 18- .
  • (pr.) , , , , .
  • (1) , , , () , ; , () , : , - , , , , - , ; , - : , , , , , , , .
  • (2) , , , : , () . , , , .
  • (3) () , , , , . , : , , , .
  • 68. Gaius libro octavo decimo ad edictum provinciale
  • B. 44, 1, 64 (pr.) Si post mortem patris filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, an patri heres exstiterit nec ne,
  • (1) sed si servo post mortem domini relictum legatum est, si quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo exsistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad heredem eius, a quo libertatem consequitur.
  • (2) Si pure legatus servus sub condicione liber esse iussus fuerit, sub contraria condicione valet legatum: et ideo exsistente condicione legatum peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit. et ideo si pendente condicione libertatis legatarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet legatum.
  • (3) Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile legatum est, quia diem venturam certum est. ita Iulianus quoque sensit, unde ait: si servus Titio legatus sit et idem post mortem Titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, quia moriturum Titium certum est.
1327002006 1327002024 1327002025 3303001069 3303001070 3303001071