|  |  |



. 30, . 84

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
  • 84. 33- .
  • (pr.) : , 100 , 100 , , -, .
  • (1) : , 100 , 100 .
  • (2) , , , () , , .
  • (3) - - , , , .
  • (4) , , . , , : , , .
  • (5) , , , , , , , , , , . , () , , , , , . , , , , , , .
  • (6) 100, 100, , ,   : , , .
  • (7) - : , 10, : . , , , (), , , ( ), , , , [1].
  • (8) , , : , , .
  • (9) , ( ) . , , , , , , 47.
  • (10) : , , , . , , , ; : ? : , , , , , , , ; , , .
  • (11) , , , .
  • (12) , , : () , , : ; .
  • (13)48 , , , , , , , , , , : , . , ; , .
  • 84. Iulianus libro trigesimo tertio digestorum
  • B. 44, 1, 80 (pr.) Huiusmodi legatum: Si Titius heredi meo caverit centum Maevio se daturum, et heres meus Titio centum dato, utile legatum est, quemadmodum quod alicui legatum ex causa fideicommissi restituatur.
  • (1) Eadem ratione hoc quoque legatum utile sit: Si Titius heredi meo caverit se in municipio ex centum aureis opus facturum, tum ei centum aureos heres meus dare damnas esto.
  • (2) Si Sempronius Titium heredem instituerit et ab eo post biennium fundum dari iusserit Maevio, Titius deinde ab herede suo eundem fundum Maevio praesenti die legaverit et Maevius pretium fundi ab herede Titii acceperit: si ex testamento Sempronii fundum petere velit, exceptione repelli poterit si pretio fundi contentus non erit.
  • (3) Si cui homo legatus fuisset et per legatarium stetisset, quo minus Stichum, cum heres tradere volebat, acciperet, mortuo Sticho exceptio doli mali heredi proderit.
  • (4) Aedes, quibus heredis aedes serviebant, legatae sunt traditae legatario non imposita servitute. dixi posse legatarium ex testamento agere, quia non plenum legatum accepisset: nam et eum, qui debilitatum ab herede servum acceperit, recte ex testamento agere.
  • (5) Qui servum testamento sibi legatum, ignorans eum sibi legatum, ab herede emit, si cognito legato ex testamento egerit et servum acceperit, actione ex vendito absolvi debet, quia hoc iudicium fidei bonae est et continet in se doli mali exceptionem. quod si pretio soluto ex testamento agere instituerit, hominem consequi debebit, actione ex empto pretium reciperabit, quemadmodum reciperaret, si homo evictus fuisset. quod si iudicio ex empto actum fuerit et tunc actor compererit legatum sibi hominem esse et agat ex testamento, non aliter absolvi heredem oportebit, quam si pretium restituerit et hominem actoris fecerit.
  • (6) Cum pater pro filia sua dotis nomine centum promisisset, deinde eidem centum eadem legasset, doli mali exceptione heres tutus erit, si et gener ex promissione et puella ex testamento agere instituerit: convenire enim inter eos oportet, ut alterutra actione contenti sint.
  • (7) Si ita cui legatum esset: Si tabulas chirographi mei heredi meo reddiderit, heres meus ei decem dato, huiusmodi condicio hanc vim habet si heredem meum debito liberaverit. quare et, si tabulae exstabunt, non intellegetur condicioni satisfecisse creditor, nisi acceptum heredi fecerit, et, si tabulae in rerum natura non fuerint, existimabitur inplesse condicionem, si heredem liberaverit, nec ad rem pertinebit, iam tunc cum testamentum fiebat tabulae interciderint an postea vel mortuo testatore.
  • (8) Si Titio et Maevio legatus fuerit Stichus, qui Titii erat, debebitur pars Stichi Maevio: nam Titius, quamvis ad legatum non admittatur, partem faciet.
  • (9) Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus volet, Titio dato. si dixerit heres Stichum se velle dare, Sticho mortuo liberabitur. cum autem semel dixerit heres, utrum dare velit, mutare sententiam non poterit.
  • (10) Legatum est ita: Fundum Cornelianum et mancipia, quae in eo fundo cum moriar mea erunt, heres meus Titio dato. ancilla, quae in eo fundo esse consueverat, mortis tempore cum in fuga esset, enixa est: quaero, an vel ipsa vel partus eius legato cedat. respondi: ancilla quamvis in fuga sit, legata videtur et, licet fugitiva erat, perinde habetur ac si in eo fundo fuisset moriente patre familias: huic consequens est, ut partus quoque matrem sequatur et perinde legato cedat, ac si in fundo editus fuisset.
  • (11) Si Titio Stichus aut Pamphilus, utrum eorum malet, legatus est, deinde Pamphilum testator Titio donavit, Stichus in obligatione remanet.
  • (12) Quibus ita legatum fuerit: Titio et Maevio singulos servos do lego, constat eos non concursuros in eundem servum, sicuti non concurrunt, cum ita legatur: Titio servum do lego: Maevio alterum servum do lego.
  • (13) Si is cui legatum fuerat antequam constitueret, qua actione uti vellet, decessit duobus heredibus relictis, legatum accipere simul venientes, nisi consenserint, non possunt: quare quamdiu alter rem vindicare vult, alter in personam agere non potest. sed si consenserint, rem communiter habebunt: consentire autem vel sua sponte debent vel iudice imminente.


  • 47. D. 31. 11. 1 (. .).
  • 48 . ,  13  (. .).


  • [1] . 2004 . . . . .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 3303001085 3303001086 3303001087