|  |  |



. 30, . 114

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
  • 114. 8- .
  • (pr.) , , , , .
  • (1) , , , , , .
  • (2) , , , .
  • (3) 12- . , , , , , 100; : ? : 100 , , , 100, 100; , , , , , , .
  • (4) , , , , , , , , 100. < () , , ; , , , ( ); , 100 , 100 . >63.
  • (5) - , () - , - , - , ,  () , .
  • (6) ( ) - (): , ( ) , () ().
  • (7) , () () () ? ( , ), , (); () , , .
  • (8) () , : .
  • (9) , , , ; .
  • (10) ( ) , , , ( ).
  • (11) : (-) , , , , , - , .
  • (12) : , , , , , , , , , , ,   64.
  • (13) , , ( ) , , , , , .
  • (14) : , - , , < , >65, , , ; , , , , , - , , , : - , .
  • (15) , , , , , , , , .
  • (16) , , , , . .
  • (17) , , () , : () , - .
  • (18) , , , .
  • (19) , , < , >66,  , .
  • 114. Marcianus libro octavo institutionum
  • B. 44, 1, 109 (pr.) Filius familias miles vel veteranus licet sine testamento decedat, potest fideicommittere a patre, quia etiam testamentum facere potest.
  • (1) Si libertus ab intestato decesserit, a patrono potest usque ad partem debitam fideicommissum relinquere, quia, si testamentum faceret, licebat ei partem debitam solam relinquere.
  • (2) Qui intestato decedit et scit bona sua ad fiscum perventura vacantia, fidei fisci committere potest.
  • (3) Apud Marcellum libro duodecimo digestorum talis quaestio agitatur. quidam ab eo cui fundum legaverat fideicommisserat, ut eum fundum post mortem suam restitueret Sempronio: eiusdem legatarii fidei commisserat, ut Titio daret centum: quaeritur quid iuris sit. et ait Marcellus, si Titio testator centum ex fructibus, quos vivus legatarius perceperit, reliquerit et legatarius post tantum temporis decessisset, ut ex fructibus centum fierent, Titium centum accepturum: si post acceptum legatum confestim decessisset legatarius, Titii fideicommissum extingui, quia placet non plus posse rogari quem restituere quam quantum ei relictum est.
  • (4) Sed si Titii fideicommissum non est in tempus mortis legatarii collatum, ait Marcellus confestim fideicommissum Titio dandum, sed cautione exacta quanto amplius ceperit reddi: quam cautionem ita committi, si prius legatarius decesserit, quam ex fructibus centum perciperet. sed vix est, ut legatarium ex reditibus voluit ante dare, quam fructus legatarius percepisset: certe erit legatarius audiendus, si velit totum fundum praestare, si de restituendo cavetur: absurdum enim est de suo eum praestare centum, maxime si fundus centum vel non multo pluris est: quo iure utimur.
  • (5) Si quid alicui licite fuerit relictum vel ius aliud, quod ipse quidem propter corporis sui vitium vel propter qualitatem relicti vel aliam quamcumque probabilem causam habere non potuit, alius tamen hoc habere potuit: quanti solet comparari, tantam aestimationem accipiet.
  • (6) Ut quis heredem instituat aliquem, rogari non potest: plane senatus censuit perinde habendum, atque si rogasset hereditatem restitui.
  • (7) Quid ergo, si heres post mortem suam rogatus fuerit hereditatis suae partem quartam restituere? verius esse existimo, quod et Scaevola notat et Papirius Fronto scribit, valere fideicommissum, atque si de hereditate sua restituenda rogatus esset: et eatenus restituenda est, quatenus hereditas testatoris patitur, secundum volgarem formam iuris.
  • (8) Sed si liberos suos emancipare rogatus fuerit, non cogitur hoc facere: potestas enim patria inaestimabilis est.
  • (9) Aedes destruendae neque legari neque per fideicommissum relinqui possunt: et ita senatus censuit.
  • (10) Si fideicommissum relictum fuerit servo alieno sine libertate et ad libertatem pervenerit, dicendum est posse eum admitti ad capiendum.
  • (11) Divi Severus et Antoninus rescripserunt eum, qui rogatus est sub condicione fratris sui filiis restituere, ante diem fideicommissi cedentem ne quidem ex voluntate eorum posse restituere his in potestate patris agentibus, cum possit die fideicommissi cedente sui iuris constitutis ipsis debere restitui vel, si aliquis ex his ante decesserit, non omnibus.
  • (12) Idem principes rescripserunt filiis ante diem fideicommissi venientem restitui hereditatem maternam necesse non esse, sed praestare heredem posse volgarem cautionem aut, si praestare eam non poterit, mitti liberos in possessionem fideicommissi servandi causa, ut pro pignore, non ut pro dominis possideant vel alienandi ius, sed ut pignus habeant, ut filius per patrem fructus consequatur et servus per dominum.
  • (13) Cum erit rogatus, si sine liberis decesserit, per fideicommissum restituere, condicio defecisse videbitur, si patri supervixerint liberi, nec quaeritur, an heredes exstiterint.
  • (14) Divi Severus et Antoninus rescripserunt eos, qui testamento vetant quid alienari nec causam exprimunt, propter quam id fieri velint, nisi invenitur persona, cuius respectu hoc a testatore dispositum est, nullius esse momenti scripturam, quasi nudum praeceptum reliquerint, quia talem legem testamento non possunt dicere: quod si liberis aut posteris aut libertis aut heredibus aut aliis quibusdam personis consulentes eiusmodi voluntatem significarent, eam servandam esse, sed haec neque creditoribus neque fisco fraudi esse: nam si heredis propter testatoris creditores bona venierunt, fortunam communem fideicommissarii quoque sequuntur.
  • (15) Cum pater filio herede instituto, ex quo tres habuerat nepotes, fideicommisit, ne fundum alienaret et ut in familia relinqueret, et filius decedens duos heredes instituit, tertium exheredavit, eum fundum extraneo legavit, divi Severus et Antoninus rescripserunt verum esse non paruisse voluntati defuncti filium.
  • (16) Sed et si, cum duos exheredavit, unum heredem instituit, fundum extraneo legavit, ut putat Marcellus posse exheredatos petere fideicommissum. quod evenit et si vivus filios emancipasset et postea fundum alienasset.
  • (17) Sed si omnes filii heredes instituti sint ex disparibus partibus, non possunt petere fideicommissum ex minore parte scripti, ut viriles, non hereditarias partes in eo habeant: verum est enim in familia reliquisse, licet uni reliquisset.
  • (18) Item si unum heredem instituisset nec quicquam legasset, exheredati nihil interim, quamdiu in familia res est, petere possunt.
  • (19) Interdum etiam cum lucro heredis moritur servus legatus vel per fideicommissum relictus, veluti si alienus vel licet proprius, pluribus tamen separatim ita relictus, ut unusquisque in solidum capiat, scilicet si sine culpa heredis mortuus sit.


  • 63 . , (. .).
  • 64. : , , , . ( , : , , , , ), , ,   .).
  • 65 . , (. .).
  • 66 . , (. .).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 3303001115 3303001116 3303001117

    , .