LIBER RUTH | ||
[Текст предоставлен Э.Г. Юнцем] | ||
1. In diebus unius iudicis, quando iudices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethleem Iuda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. 2 Ipse vocabatur Helimelech, uxor eius Noemi, e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion, Ephrathei de Bethleem Iuda. Ingressique regionem Moabitidem morabantur ibi. 3 Et mortuus est Helimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis. 4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera Ruth, manseruntque ibi decem annis. 5 Et ambo mortui sunt, Maalon videlicet et Chellion, remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. 6 Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim, quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas. 7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru, et iam in via posita revertendi in terram Iuda 8 dixit ad eas: "Ite in domum matris vestrae. Faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum. 9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis". Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt 10 et dicere: "Tecum pergemus ad populum tuum". 11 Quibus illa respondit: "Revertimini, filiae mi. Cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis? 12 Revertimini, filiae mi. Abite. Iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali. Etiam si possem hac nocte concipere et parere filios, 13 si eos expectare velitis, donec crescant et annos impleant pubertatis, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae mi, quia vestra angustia me magis premit, et egressa est manus Domini contra me". 14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa. Ruth adhesit socrui suae. 15 Cui dixit Noemi: "En, reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos. Vade cum ea". 16 Quae respondit: "Ne adverseris mihi, ut relinquam te et abeam. Quocumque perrexeris, pergam. Ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. 17 Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar, ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Deus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit". 18 Videns ergo Noemi, quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere. 19 Profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem. Quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres: "Haec est illa Noemi". 20 Quibus ait: "Ne vocetis me Noemi, id est pulchram, sed vocate me Mara, hoc est amaram, quia valde me amaritudine replevit Omnipotens. 21 Egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus. Cur igitur vocatis me Noemi, quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens". 22 Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem, quando primum hordea metebantur. 2. Erat autem vir, Helimelech consanguineus, homo potens et magnarum opum, nomine Booz. 2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: "Si iubes, vadam in agrum et colligam spicas, quae metentium fugerint manus, ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam". Cui illa respondit: "Vade filia mi". 3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem, ut ager ille haberet dominum Booz, qui erat de cognatione Helimelech. 4 Et ecce ipse veniebat de Bethleem, dixitque messoribus: "Dominus vobiscum". Qui responderunt ei: "Benedicat tibi Dominus". 5 Dixitque Booz iuveni, qui messoribus praeerat: "Cuius est haec puella?". 6 Qui respondit: "Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide, 7 et rogavit, ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia, et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est". 8 Et ait Booz ad Ruth: "Audi, filia, ne vadas ad colligendum in alterum agrum, nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis, 9 et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo tibi molestus sit: sed etiam, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt". 10 Quae cadens in faciem suam, et adorans super terram, dixit ad eum: "Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem?" 11 Cui ille respondit: "Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui, et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas. 12 Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel, ad quem venisti, et sub cuius confugisti alas". 13 Quae ait: "Inveni gratiam ante oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum". 14 Dixitque ad eam Booz: "Quando hora vescendi fuerit, veni huc et comede panem, et intingue buccellam tuam in aceto". Sedit itaque ad messorum latus, et congessit pulentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. 15 Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens: "Etiam si vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam, 16 et de vestris quoque manipulis proicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat". 17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam, et quae collegerat, virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi oephi mensuram, id est tres modios. 18 Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. 19 Dixitque ei socrus: "Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? Sit benedictus qui misertus est tui". Indicavitque ei, apud quem esset operata, et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. 20 Cui respondit Noemi: "Benedictus sit a Domino, quoniam eandem gratiam, quam praebuerat vivis, servavit et mortuis". Rursumque: "Propinquus" ait "noster est homo". 21 Et Ruth: "Hoc quoque" inquit "praecepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur". 22 Cui dixit socrus: "Melius est, filia mi, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi". 23 Iuncta est itaque puellis Booz, et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur. 3. Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: "Filia mi, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi. 2 Booz iste, cuius puellis in agro iuncta es, propinquus est noster, et hac nocte aream hordei ventilat. 3 Lava igitur, et unguere, et induere cultioribus vestimentis, ac descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit. 4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum, et proicies te, et ibi iacebis. Ipse autem dicet tibi, quid agere debeas". 5 Quae respondit: "Quicquid praeceperis, faciam". 6 Descenditque in aream, et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus. 7 Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discoperto a pedibus eius pallio, se proiecit. 8 Et ecce, nocte iam media expavit homo, et conturbatus est, viditque mulierem iacentem ad pedes suos. 9 Et ait illi: "Quae es?" Illaque respondit: "Ego sum Ruth, ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es". 10 Et ille: "Benedicta" inquit "es Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites. 11 Noli ergo metuere, sed quicquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis. 12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius, me propinquior. 13 Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane". 14 Dormivit itaque ad pedes eius, usque ad noctis abscessum. Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: "Cave ne quis noverit, quod huc veneris". 15 Et rursum: "Expande" inquit "palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu". Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem, 16 et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: "Quid egisti, filia?" Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo, 17 et ait: "Ecce, sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam". 18 Dixitque Noemi: "Expecta filia, donec videamus, quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo, nisi conpleverit, quod locutus est". 4. Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi, cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: "Declina paulisper, et sede hic", vocans eum nomine suo. Qui devertit et sedit. 2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: "Sedete hic". 3 Quibus residentibus, locutus est ad propinquum: "Partem agri fratris nostri Helimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide. 4 Quod audire te volui et tibi dicere, coram cunctis sedentibus, et maioribus natu de populo meo: Si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside: sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam, quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum". At ille respondit: "Ego agrum emam". 5 Cui dixit Booz: "Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua". 6 Qui respondit: "Cedo iure propinquitatis: neque enim posteritatem familiae meae delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor". 7 Hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos, et si quando alter alteri suo iure cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israhel. 8 Dixit ergo propinquus Booz: "Tolle calciamentum". Quod statim solvit de pede suo. 9 At ille maioribus natu et universo populo: "Testes" inquit "vos estis hodie, quod possederim omnia, quae fuerunt Helimelech, et Chellion, et Maalon, tradente Noemi. 10 Et Ruth Moabitidem, uxorem Maalon, in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis". 11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: "Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israhel: ut sit exemplum virtutis in Ephrata, et habeat celebre nomen in Bethleem: 12 fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella". 13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem, ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet, et pareret filium. 14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: "Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur nomen eius in Israhel. 15 Et habeas, qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quae te diligit: et multo tibi est melior, quam si septem haberes filios". 16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae officio fungebatur. 17 Vicinae autem mulieres congratulantes ei, et dicentes: "Natus est filius Noemi", vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. 18 Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom, 19 Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab, 20 Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salma, 21 Salma genuit Booz, Booz genuit Obed, 22 Obed genuit Isai, Isai genuit David. |