PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO
LIBER SECUNDUS
1 2 3 4 5 8 9 10 11 12 13 14 15 17 18 20 21 22 23 24 25 28 29 30 32 33 Int.2.0.0. Liber secundus. Int.2.1.0. De rebus creditis et de iureiurando. Int.2.1.1 Cum de repetitione pecuniae agitur et probatio debitae pecuniae nulla proferatur, iubet huius rei ambiguitatem sacramentorum interpositione finiri. Int.2.1.2(3) (hae.)= 2 (ed.). Licet prior petitor offerat sacramentum, tamen cum nulla probatio debiti est, is, qui calumniam se pati dicit, potest fidem suam iurisiurandi religione firmare. Int.2.1.3(4) (hai.)= 3 (ed.). Si quando pulsatus repetenti pecuniam obtulerit sacramentum et ille ei iurisiurandi necessitatem ultro concesserit, non potest postea ab eo debitum postulare. Int.2.1.4(5) (hae.)= 4 (ed.). Heres eius, cui pecunia credita dicitur, ad sacramentum vocari non potest, quia, quae egerit auctor suus, ad integrum scire non potuit. Int.2.2.0. De pecunia constituta. Int.2.2.1 Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statutae promissionis est retinendus. Int.2.3.0. De contractibus. Int.2.3.1 Stipulatio est inter praesentes haec verba, quibus se invicem partes obligare possunt; ubi necesse est, ut interrogatione petentis pulsatus ad interrogata respondeat. Veluti si quis pro alio fideiussorem se dicat accedere; qui cum se hac responsione obligaverit, ad solutionem etiam sine scriptura poterit retineri. Int.2.4.0. De commodato et deposito pignore fiduciave. Int.2.4.3 Si servum vel equum vel quaecumque alia aliquis ab altero ad usum tantum serviendi commodata susceperit et eos ad pugnam, ubi vitae periculum incurrant, duxerit, ad redhibitionem commodatae rei merito a domino retinetur. Int.2.4.4 Si facto pretio rem vendendam aliquis cuicumque tradiderit et, dum ab eo vendenda profertur, quacumque occasione perierit, ei perit, qui eam dederat distrahendam. Ceterum si rem acceptam non rogante domino, sed promittente eo, qui accepit, dum vellet venumdare, perdiderit, sibi rei perditae ingerit detrimentum. Int.2.5.0. De pignoribus. Int.2.5.1 Creditor si sine condicione pignus sibi depositum tenens ter debitorem suum convenerit, ut soluto debito pignora sua recipiat, et debitor noluerit post tres admonitiones soluto debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam facultatem. Int.2.5.2 Si quis gregem equarum, vaccarum vel ovium accepta mutua pecunia pignori creditori dederit, fetus earum rerum ad debitorem, non ad creditorem pertinet. Ita est et si ancillam dederit et partum ediderit: ad debitorem pertinet, non ad creditorem. Int.2.5.3 Si quis debeat alicui solidos decem et illi, qui debet, de quacumque ratione debeantur a creditore suo solidi quinque et veniat creditor et totos decem solidos a debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi, quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdit, qui noluit debitum compensare. Similis ratio est et de frumento et de aliis speciebus. Int.2.8.0. De institoribus. Int.2.8.3 Si quid cum discipulis vel mercennariis tabernariorum vel cuiuslibet officinae actum fuerit, ad magistrum officinae vel institorem tabernae damnum, quod accesserit, pertinebit. Int.2.8.1-2 Quicumque quamlibet personam aut ad exercendum negotium aut pro ratione culturae aut condendis vendendisque fructibus praeposuisse cognoscitur, si quid damni per eius actum accesserit, ad eum, qui eum instituit, pertinebit, sive servus sive liber sit. Int.2.9.0. De in rem verso. Int.2.9.1 Si servus vel filiusfamilias mutuam pecuniam a quocumque susceperit et in utilitatibus patris vel domini necessariisque rebus eam expendisse probatur, pro hoc debito patrem vel dominum ad solutionem necesse est retineri. Int.2.10.0. De senatus consulto Macedoniano. Int.2.10.1 Qui filiofamilias contra interdicta legum inscio patre pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare. Int.2.11.0. Ad senatus consultum Velleianum. Int.2.11.1 In omni genere causarum pro quibuscumque personis mulieres fidem suam interponere prohibentur. Int.2.11.2 In hac tantum mulier fideiussione tenetur, ut, si tutores filiis suis petat et pro eis fideiussor exsistat, filiis teneatur obnoxia. Int.2.12.0. De deposito. Int.2.12.2 (hae.)= 7 (ed.). Cum in iudicio de rebus agitur commendatis, si mora in reddendo ab eo, cui commendatae sunt, afferatur, prout res fuerit commendata, aut usurae, si pecunia, aut fructus, si praedia fuerint, debebuntur. Int.2.12.4 (hae.)= Tit. XIII,1 (ed.). Si quis creditor debitore in solvendo tardante rem sibi pro debito positam distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit quam debebatur, quod plus acceptum est, restitui iussum est debitori. Int.2.12.5 (hae.)= Tit. XIII,2 (ed.). Quidquid creditor per oppigneratum sibi pro debito servum adquisierit, de summa debiti retrahitur. Int.2.12.6 (hae.)= Tit. XIII,3 (ed.). Creditor rem sibi oppigneratam a debitore emere non potest. Sed debitor cum alia persona inire contractum potest, ut accepta ab emptore pecunia debitum restituat creditori; et sic postea rem suam a debito<re liberatam, cui voluerit, vendat. Int.2.12.7 (hae.)= Tit. XIII, 4 (ed.). Creditor pignus, quod a debitore accepit, nec per suppositam personam emere potest. Quod si factum fuerit agente debitore soluto debito, emptio non valebit. Int.2.12.8 (hae.)= Tit. XIII,5 (ed.). Si conveniat inter creditorem et debitorem, ut pignus a creditore non vendatur, non solvente debitore debitum creditor pignus post trinam conventionem vendere potest. Int.2.13.0. (hae.). De lege commissoria. Int.2.13.1 (hae.)= Tit. XIII,6 (ed.). Si creditor rem, quam a debitore pignori acceperit, uni ex heredibus vel extraneo legati titulo derelinquat, debitor pro pignore suo oblato debito omnes heredes creditoris poterit convenire. Int.2.13.2 (hae.)= 7 (ed.). Si quis creditor praedium sibi fiducia obligatum studio et opere suo melioraverit, quidquid se pro melioranda re impendisse probaverit, ei a debitore reddendum est. Int.2.13.3 (hae.)= 8 (ed.). Si duo creditores unum pignus debitoris habeant obligatum et posterior creditor priori creditori offerat pecuniam, potest pignus obligatum ad se transferre. Item prior creditor, licet potior sit in pignore retinendo, si offerat pecuniam, potest apud se pignus retinere. Int.2.14.0. De usuris. Int.2.14.1 Pactum nudum dicitur, si cautio creditori a debitore, in qua centesimam se soluturum promisit, sine stipulatione fiat. Et ideo usurae ex nuda cautione creditori penitus non debentur. Int.2.14.2 In pecuniis creditis cum solutio usurarum sortem aequaverit, si quid amplius creditori fuerit datum, de capite debiti subtrahitur. Si vero et centesima et caput impletum est, quod amplius creditor accepit, reddere cogetur debitori. Int.2.14.3 Traiecticia pecunia dicitur, quae in navi, ut ad transmarina deferatur, deponitur. Quia maris periculo committitur, in quantas convenerit usuras, hanc pecuniam dare creditor potest. Int.2.15.0. De mandatis. Int.2.15.1 Propter subitam infirmitatem et necessitatem peregrinationis vel propter inimicitias maioris personae, ne cuiuscumque videatur actio vacillare, integra adhuc causa is qui susceperit susceptum negotium renuere potest. Int.2.15.3 Si quis cuilibet mandet, ut rem suam decem solidis vendat, et ille eam octo vendiderit, pretium quod ei mandatum est, quidquid minus ab emptore percepit, mandatori complere compellitur. Venditio tamen rescindi non potest. Int.2.17.0. Ex empto et vendito. Int.2.17.1 Si quis rem alienam vendiderit et pretium acceperit, ad redhibitionem duplae pecuniae manebit obnoxius. Int.2.17.2 Si quicumque rem simpliciter, id est sine poenae interpositione, emptori tradiderit, et de eadem re emptor fuerit superatus, in tantum ei venditor manebit obnoxius, velut si evictionis poenam, id est duplum se redditurum pretium, in venditione promiserit. Int.2.18.0. (hae.). De modo. Int.2.18.3 (hae.)= Tit. XVII,6 (ed.). Si venditor, cum mancipium distraheret, de artificio eius vel de peculio pro caritate pretii mentitus est, emptori, quantum sine peculio vel artificio valere potuerat, tantum reddere compellatur; aut certe mancipium venditum recipere reddito pretio adquiescat. Int.2.18.5 (hae.)= Tit. XVII,8 (ed.). Si quis agrum alienum cuicumque vendiderit et postea hic ipse ager ab alio domino, cuius erat, emptori donatus sit, venditor emptori in redhibitione pretii, quod accepit, manebit obnoxius. Int.2.18.10 (hae.)= Tit. XVII,13(14) (ed.). In contractibus empti et venditi, qui bona fide ineuntur, venditionis instrumenta superflue requiruntur, si quocumque modo res vendita, dato et accepto pretio, qualibet probatione possit agnosci. Int.2.18.11 (hae.)= Tit. XVII,14(15) (ed.). Si ager alterius nomine et alterius pecunia fuerit comparatus, eius esse cognoscitur, cuius nomine comparatus est, si tamen ipsi comparatori agrum traditum fuisse constiterit; illi vero pecuniam, quam dederant, a possessore recipient, sicut multis aliis speciebus habetur expositum. Int.2.18.12 (hae.)= Tit. XVII,16 (ed.). Si quis contempto fideiussore debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel heres eius a fideiussionis vinculo liberatur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem tenetur. Int.2.20.0. (hae.)= XIX. (ed.). De nuptiis. Int.2.20.2 Viventibus patribus inter filiosfamilias sine voluntate patrum matrimonia non legitime copulantur. Sed si coniuncta fuerint, non solvuntur, qua ad publicam utilitatem antiquitas pertinere decrevit, ut procreandorum liberorum causa coniunctio facta non debeat separari. Int.2.20.4 (hae.)= 7 (ed.). Si qui matrimonium sani contraxerint et uni ex duobus amentia aut furor accesserit, ob hanc infirmitatem coniugia talium solvi non possunt. Int.2.20.5 (hae.)= 8 (ed.). Si vir in peregrinis aliqua fuerit occupatione detentus, absente eo constituto die possunt nuptiae celebrari, ut ab amicis vel parentibus eius puella suscepta ad domum mariti ducatur. Nam sicut viro absente hoc ordine possunt nuptiae celebrari, ita femina absente non possunt. Int.2.20.6 (hae.)= 9 (ed.). Libertus, si ad coniunctionem patronae vel patroni filiae adspirare tentaverit, in metallum detrudatur. Int.2.21.0. (hae.)= XX. (ed.). De concubinis. Int.2.21.1 Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere prohibetur, ne ab uxore eum dilectio separet concubinae. Int.2.22.0. (hae.)= XXI b. (ed.). De dotibus. Int.2.22.1 Dos dicitur, quae a parte sponsarum viris datur; quae tamen potest ante nuptias et post nuptias dari. Int.2.23.0. (hae.)= XXII. (ed.). De pactis inter virum et uxorem. Int.2.23.1 Fructus agri dotalis manente coniugio ad maritum pertinent. Sed et illius anni, quo matrimonium divortio separatur, ad maritum pertinere certissimum est. Int.2.24.0. (hae.)= XXIII. (ed.). De donationibus inter virum et uxorem. Int.2.24.2 In coniugio haec sola donatio hac lege permittitur, ut mancipia sibi invicem, quae manumittant, non quae habeant, donare possint. Int.2.24.5 Si manente coniugio vir uxori vel uxor marito aliquid donaverit, si is, cui donatum est, prior mortuus fuerit, apud donatorem ea, quae donata fuerant, remanebunt. Int.2.24.6 Si inter maritum et uxorem matrimonii tempore mortis causa fuerit facta donatio, morte unius convalescit. Nam in donationibus, quae mortis causa fiunt, haec verborum sollemnitas custoditur: 'illum agrum aut illam domum me malo habere quam te, te quam heredes meos. Int.2.25.0. (hae.)= XXIV. (ed.). De liberis agnoscendis. Int.2.25.4 Si ea mulier, quae per fideicommissum manumitti iussa est, fideicommissario in praestanda libertate, quae ei mandata est, moram faciente pepererit, qui natus est, ingenuus nascitur, quia fideicommissarii tarditas ingenuitati eius obesse non potest. Int.2.25.5 Si quaecumque mulier matrimonio per divortium dissoluto praegnantem se esse senserit et hoc in notitiam mariti vel patris eius detulerit, ut ad inspiciendum vel observandum ventrem suum custodes mittant, quos dum miserint, partum mulieris, id est nativitatem sui heredis, compelluntur agnoscere. Int.2.25.6 Si post divortium praegnantem se mulier marito non indicaverit vel custodes ad observationem ventris missos custodire non permiserit, potest pater vel avus eum, qui natus fuerit, non nutrire. Sed negligentiam matris statutum est ei, qui natus est, in successione patris nocere penitus non debere, quin post mortem patris sine dubio succedat. Int.2.25.8 Quoties de mulieris praegnatione dubitatur, quinque obstetrices, id est medicae, ventrem iubentur inspicere; et quod plures ex ipsis se agnovisse dixerint, hoc certissimum iudicatur. Int.2.28.0. (hae.)= XXVII. (ed.). De excusationibus tutorum. Int.2.28.1 Si cum patre minorum aliquis graves inimicitias habuisse cognoscitur, a tutela pupillorum merito excusatur, ne inimico paterno parvulorum defensio committatur. Int.2.29.0. (hae.)= XXVIII. (ed.). De potioribus nominandis. Int.2.29.2 Qui potior ad tutelam eligendus est, non solum pupillo generis affinitate propinquior, sed et facultatibus debet magis idoneus approbari. Int.2.30.0. (hae.)= XXIX. (ed.). Qui potiores nominare non possint. Int.2.30.1 Si a patre filiis minoribus libertus tutor fuerit derelictus, si parum idoneus videtur, excusari quidem ab actione tutelae non potest; sed potest illi curator adiungi. Int.2.30.1 Si quis ita fuerit manumissus, ut nec donum nec operas patrono praestare deberet, et patronus eius egens fuerit effectus, eum pro modo facultatum suarum pascere et sustentare compellatur. Int.2.32.0. (hae.)= XXXI. (ed.). De furtis. Int.2.32.1 Fur est, qui rem alienam fraude interveniente contigerit. Int.2.32.10 (hae.)= 6 (ed.). Furtorum genera heres eius, qui furtum pertulit, persequi potest; eius vero heredes, qui furtum fecerat, ad poenam criminis teneri non possunt. Int.2.32.11 (hae.)= 7 (ed.). Si servus alicui furtum fecerit vel damnum dederit, si dominus eius pro eo reddere noluerit, tradere eum vindictae pro qualitate facti debebit. Int.2.32.12 (hae.)= 8 (ed.). Si servus furtum fecerit et postea aut manumissus aut venditus fuerit, aut is, qui manumissus est, pro furti redhibitione tenebitur aut emptor eius, quia noxa semper caput sequitur. Int.2.32.16 (hae.)= 13 (ed.). Furti manifesti poena quadrupli est et ipsus rei, quae est sublata, redhibitio. Int.2.32.17 (hae.)= 14 (ed.). Si quis rem furtivam alteri obtulit, ne apud ipsum inveniretur, poena tripli est et ipsius rei redhibitio, quae sublata cognoscitur. Int.2.32.21 (hae.)= 20 (ed.). Si filiofamilias vel servo furto aliquid sublatum fuerit, ad patrem vel dominum furti actio pertinebit, quia merito eis haec actio datur, ex quorum personis solent aliquoties conveniri. Int.2.32.23 Si, cum furtum quis quaerit, damnum alicui dederit vel iniuriam fecerit, secundum legem aquiliam in duplum damni illati redhibitione multatur. Int.2.32.26 (hae.)= 32 (ed.). Qui tabulas aut cautiones furto abstulerit, ad eam summam redhibitionis, quam tabulae vel chartae sublatae continent, furti actione tenebitur. Nec interest, utrum cautiones ipsae sine aliqua litura sint, an fuerint caraxatae aut forsitan solutae. Int.2.33.0. (hae.)= XXXII. (ed.). De operis libertorum. |