PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO
LIBER QUINTUS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 15 17 18 21 27 28 30 34 35 36 37 38 39 Int.5.0.0. Liber quintus. Int.5.1.0. De liberali causa. Int.5.1.2 Quicumque ingenuam personam fraudis studio manumittendam esse crediderit, praeiudicium ex hoc ingenuitatis non incurrit. Int.5.2.0. De usucapione. Int.5.2.1 Aliqua sunt, quae animo et corpore possidemus, aliqua, quae tantum animo. Animo et corpore ea possidemus, quae in praesenti tenere videmur vel utimur; animo vero ea possidemus, quae in longinquo posita sunt et in nostro iure consistunt et ea proprietati nostrae possumus vindicare. Int.5.2.2 Per liberas personas, quae nobis nulla condicione obligatae sunt, adquirere nihil possumus. Sed per procuratores adquiri nobis possessionem certum est. Nam si aliquid absente domino fuerit comparatum, non aliter ei adquiritur, nisi hanc ipsam venditionem sibi acceptam dominus esse consenserit. Int.5.2.3-4 Viginti annorum non requisitam possessionem, si tamen iustum possidendi initium intercessisse probatur, possessori prodesse certum est. Iustum autem initium est emptionis hereditatis donationis legati fideicommissi et ceterarum rerum similium, quae per legitimas scripturas atque contractus ad uniuscuiusque dominium transire noscuntur. Huius autem rei praescriptio inter praesentes decennii est, inter absentes vero vicennii computatur. Int.5.3.0. De his quae per turbam fiunt. Int.5.3.1 Si aliquis collecta multitudine aut concitata seditione damnum cuicumque intulerit, si pecuniae damnum fiat, dupli redhibitione componitur. Nam si corpus alicuius vel membra caede pulsata fuerint, huiusmodi admissum a iudice vindicatur. Int.5.3.6 Si aliquis malitiae studio incendium miserit, de hoc crimine convictus poenis gravissimis iubetur interfici. Quod si per negligentiam factum incendium comprobatur, damnum, quod cuicumque illatum fuerit, resque, quae incendio perierit, dupli satisfactione sarciatur. Int.5.4.0. De iniuriis. Int.5.4.9 Qui pro iniuria mediocri aestimatae iniuriae damna subire compellitur, quamvis civiliter videatur addictus, tamen infamis efficitur. Int.5.5.0. (hae.)= V a. (ed.). De effectu sententiarum et finibus litium. Int.5.5.6 (hae.)= 6 (7) (ed.). Quicumque tribus auctoritatibus iudicis conventus vel tribus edictis ad iudicium fuerit provocatus aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam exstinguit, fuerit evocatus et praesentiam suam apud eum iudicem, a quo ei denuntiatum est, exhibere noluerit, adversus eum quasi in contumacem iudicari potest. Quin immo nec retractari per appellationem negotia possunt, quoties in contumacem fuerit iudicatum. Int.5.6.0. De interdictis. Int.5.6.1 Interdicta dicuntur quasi non perpetua sententia, sed ad tempus interim dicta, hoc est a iudice, momentum priori reddere possessori; id est, ut, si quis possidens intra anni spatium quid amisisse videtur, praesentibus litigatoribus iudice ordinante recipiat et postmodum, si voluerit, tam de vi quam de rei proprietate confligat. Nam si talis casus emerserit, ut adventiciam quolibet titulo rem novus possessor adeat et eam maiore parte anni, id est plus quam sex mensibus, teneat et ab alio haec res, quam tenuit, auferatur et ille, qui abstulit, quattuor aut quinque mensibus teneat, si intra ipsum annum de momento fuerit actum, priori possessori, qui maiore parte anni possedit, res a iudice partibus praesentibus merito reformatur, ita ut de negotii qualitate partes sequenti actione confligant. Sin vero, qui abstulit, maiori parte anni possedit ante iudicium, momenti beneficium reddere non compellitur. Int.5.7.0. VI (hae.). De interdicto utrum Int.5.7.5 (hae.)= Tit. VI,7 (ed.). Vi possidet, qui impetu efficaci depulso adversario possidet; clam possedisse videtur, qui ignorante et inscio domino possessionem occupat; precario, qui per precem postulat, ut ei in possessione permissu domini vel creditoris fiducia morari liceat. Int.5.7.6 (hae.)= Tit. VI,8 (ed.). Si ex rebus, quas violenter aliquis occupavit, quaelibet quacumque occasione perierint aut arserint vel servi violenter occupati mortui fuerint, quamlibet fraude illius, qui occupavit, id quod perit, factum non videatur, tamen ab ipso, quaecumque perierint, reddenda sunt, qui rem iuris alieni violenter visus est occupasse. Int.5.7.8 (hae.)= Tit. VI,10 (ed.). Si quando alicuius precibus exorati aliquid cuicumque possidendum ad tempus praestitum fuerit et ad primam admonitionem hoc ipsum reddere noluerit, datur adversus eum interdictum et actio iusta proponitur; quae actio civilis est, velut si de commodato agatur, ut res ita praestita sine aliqua difficultate reddatur, quia pro beneficio suo pati quemcumque iniuriam non oportet. Int.5.7.10 (hae.)= Tit. VI,12 (ed.). Si heres eius in ea possessione, quam auctor suus precario possederat, post mortem illius manserit, magis aestimandus est clam, id est occulte, manere. Actio tamen proprietatis domino adversus eum, qui ita manserit, iure competit. Int.5.7.12 (hae.)= Tit. VI,14 (ed.). Si quicumque hominem liberum ligaverit absconderit incluserit aut, ut id fieret, solacium praebuerit, adversus eum legis Fabiae actio datur, id est ut exhibeatur is, qui in clusura aut in vinculis detinetur ab eo, qui fecisse convincitur, aut secundum legem Fabiam puniendus est aut secundum aestimationem iudicis poena nummaria feriendus est. Int.5.7.14 (hae.)= Tit. VI,16 (ed.). Si quis debitor creditori suo talem fecerit cautionem, ut omnia ei, quae in bonis suis habet vel quae habiturus est, oppignerasse videatur, in tali condicione nec concubina nec filius naturalis nec alumnus nec ea, quae in usu quotidiano habet, obligata videri possunt. Nec momentum, si creditor petat, de his rebus, quas superius diximus, accipere potest. Int.5.8.0. (hae.)= VII. (ed.). De obligationibus. Int.5.8.2 Verborum obligatio ideo inter praesentes constare videtur, quia necesse est, ut is, qui aliquid redditurum se promittit, ad creditoris interrogata respondeat, ut si interrogatus fuerit, 'istud dabis?' ille respondet 'dabo', si interrogatus fuerit 'promittis?' ille respondet 'promitto'. Sed si scribat aliquis se quamcumque summam redditurum, ita habetur, quasi ad interrogata responderit. Ideo ad redhibitionem secundum scripturae ordinem retinetur. Int.5.8.4 Qui aliquid se cuicumque redditurum esse promiserit, si eius facto res promissa depereat, ita eam is, cui promissa est, ab eo recipere potest, tamquam non perierit; ideoque promissor aestimatione habita pretium eius rei, quae perierit, reformare compellitur. Quod in eo magis observandum est, si promissoris fraude fuerit factum. Int.5.9.0. (hae.)= VIII. (ed.). De novationibus. Int.5.9.1 Novatio est, quoties causa novatur. Int.5.10.0. (hae.). = IX. (ed.). De stipulationibus. Int.5.10.1 Substitutus heres eum, qui sub condicione heres institutus est, adita hereditate compellere potest, ut sibi institutus caveat heres, id est cautione promittat hanc ipsam hereditatem a se in nullo penitus minuendam. Quo facto si quid de hereditate fuerit imminutum, duplos fructus eius rei a die cautionis heres institutus redhibere compellitur. Int.5.10.2 Ex ea die, qua de causa fuerit, iudicatum, si in redhibitione mora facta fuerit, dupli fructus computantur; et tam hos, qui addicti fuerint, quam etiam heredes eorum vel procuratores aut cognitores vel fideiussores eadem promissio comprehendit. Hic etiam tenendi sunt, quorum nomine facta fuerit promissio. Int.5.10.3 Si quando causa per iudicium fuerit terminata et iudicati solutio fideiussione interposita fuerit repromissa, sed is, cui fideiussio praebita est, huius rei actionem qualibet ratione tardaverit, a persecutione rei, quae addicta est, non excluditur. Int.5.10.4 Emancipati filii, si patris testamento fuerint praetermissi et se paternae hereditati cum reliquis fratribus miscere voluerint, de confundendis rebus, quas a patre emancipationis tempore perceperint, fideiussores dare compelluntur, qui eos omnia divisioni refusuros sua fideiussione promittant. Quod si huiusmodi fideiussores non dederint, statim fide media confusionem rerum omnium, quas acceperunt, facere compelluntur exceptis tamen rebus, quas de castrensi peculio habere probantur. Int.5.11.0. (hae.)= X. (ed.). De contrahenda auctoritate. Int.5.11.2 Si quando aliquibus vicinus paries ruinae metum videatur ostendere, invicem sibi datis fideiussoribus promittere debent, ut, si cui vicinus paries damnum fecerit, a socio sarciatur. Sed si ab uno ex his communis paries propter metum ruinae fuerit reparatus, expensas fabricae socius illi pro portione sua praestare cogendus est. Int.5.12.0. (hae.)= XI. (ed.). De donationibus. Int.5.12.2 Si inter aliquos de tradita aut non tradita re nascatur intentio, huius rei probatio non in iure aut in scriptura, sed in facto constat. Et ideo ad omnem probationem sufficit, si res ab eo, qui sibi traditam adserit, teneatur. Int.5.12.4 Si aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius et alteri postea, non quaerendum est in his donationibus, qui primus, qui posterior sit; sed qui rem tradente donatore possederit, is eam, cui est tradita, possidebit. Nec interest, utrum in parentes an in extraneos talis sit facta donatio. Int.5.12.5 Si aliquis rem iuris sui scriptura interveniente donaverit, evictionis poenam sibi constituere invitus non compellitur; ad quam, etiamsi volens promiserit, non potest retineri, quia res, quae lucrum alteri facit, damnum pro munere suo donatori inferre non poterit. Et si ad hanc rem is, cui donatum est, donatorem voluerit attinere, ab hac actione omnimodis removetur. Int.5.12.6 Si quis aliquem de imminenti periculo, id est de latronum aut hostium persecutione vel manu, eripuit, quidquid vel quantum aut si omnia ei is, qui liberatus est, pro salutis suae mercede donaverit, nec ab ipso donatore nec ab heredibus eius repeti potest, quia vitae praemium nulla potest pretii aestimatione pensari. Int.5.13.0. (hae.)= XII. (ed.). De iure fisci et populi. Int.5.13.1 Si quis sibi pro aliquo admisso crimine mortem intulerit, facultates eius fiscus vindicat. Nam si ingratitudine malae vitae aut propter verecundiam contracti enormis debiti vel impatientia valetudinis mortem sibi intulerit, bona eius suis aut legitimis heredibus nullatenus auferruntur. Int.5.15.0. (hae.)= XIII. (ed.). De delatoribus. Int.5.15.2 Si servi fiscales aliquid domino nuntiaverint atque prodiderint, delatores esse non videntur. Sane si aliquis eos ad hanc rem immiserit vel instigaverit, eum prodere iubentur. Qui cum proditus ab illis fuerit, ita puniri iubetur, quemadmodum delatores pro iuris ordine puniuntur. Int.5.17.0. (hae.). = XV. (ed.). De testibus. Int.5.17.3 Adversus se invicem testimonium parentes et filii vel liberti dicere prohibentur, quia veritatis professionem propinquitatis affectio impedire cognoscitur. Int.5.18.0. (hae.)= XVI. (ed.). De servorum quaestionibus. Int.5.18.1 Servum de facto suo in se interrogari posse receptum est, ut, si aliquid dominus eius per eum cuicumque sine cautione transmiserit aut commodaverit, si ille, cui traditum est, negare voluerit, responsione servi, per quem res acta est, possit rei probatio non deesse. Int.5.18.2 Si quando rerum hereditariarum quantitas tutore agente requiritur, ut possit hereditatis quantitas inveniri, de servis hereditariis quaestionem haberi iure praeceptum est. Et si fortasse de filiis aliqua dubitatio habeatur, ut veritas inveniri non possit, torqueri servi hereditarii iubentur. Int.5.18.10 Si latro quaestioni subditus de eo, qui ipsum questioni obtulit, confiteatur, credulitatem confessioni eius non convenit adhiberi, nisi forte ad protegendam conscientiam suam eum quaestioni obtulisse rebus evidentibus adprobetur. Int.5.18.11 In criminalibus causis nec accusator nisi per se aliquem accusare potest neque accusatus per procuratorem aut aliam personam se defensare permittitur, nisi forte ingratum libertum patronus accuset. Int.5.18.13 In eum reum, qui de obiecti criminis veritate convincitur, sive torqueri possit sive non possit, iudex, quod ei visum fuerit, iudicabit. Int.5.21.0. (hae.)= XIX. (ed.). De sacrilegis. Int.5.21.1 Ista, quae de templo dicta sunt, de ecclesia loqui intelligenda sunt, de reliquo interpretatione non eget. Int.5.27.0. (hae.)= XXV. (ed.). Ad legem Corneliam testamentariam. Int.5.27.3 (hae.)= 4 (ed.). Quicumque iudex oblatas sibi in iudicio leges vel iuris species audire noluerit et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus in insulam deportetur. Int.5.28.0. (hae.)= XXVI. (ed.). Ad legem Iuliam de vi publica et privata. Int.5.28.1 Lege Iulia decretum est, ut pro violentia publica damnetur, quicumque iudex appellantem, ut ad principis praesentiam ducatur, ingenuum hominem vel civem Romanum factum torserit occiderit vel occidi iusserit vel in vinculis publicis adstrinxerit vel flagellis ceciderit aut damnare praesumpserit. Pro qua re humiliores personae iudicio capitis puniuntur, honestiores in insulam relegantur. Sed a legis istius poena de aliquibus praeceptum est, etiamsi ad principem appellaverint, posse torqueri vel damnari, si quos in ludicra arte offenderint vel iudicio fuerint condemnati aut de crimine suo confessi; et si qui propter hoc in carcerem rediguntur, quia secundum leges sententiae iudicis parere noluerint, vel si contra disciplinam publicam commisisse aliquid convincantur, tribuni quoque militum et praepositi navium et praefecti alarum. Et hi omnes sine impedimento legis Iuliae etiam post appellationem possunt pro culpae suae qualitate aut damnari aut verberari. Int.5.30.0. (hae.)= XXVIII. (ed.). Ad legem Iuliam repetundarum. Int.5.30.1 Si pedanei iudices, id est qui ex delegatione causas audiunt, in audientia causae corrupti contra iustitiam iudicasse convicti fuerint, a iudice provinciae aut curia submoventur aut in exsilium mittuntur aut ad tempus relegantur. Int.5.34.0. (hae.)= XXXII. (ed.). Quando appellandum sit. Int.5.34.1 Si quando, dum causa a iudice auditur, sacramentum petente uno ex litigatoribus alter obtulerit, litigator, qui iudicibus appellare voluerit, tunc appellare debet, quando sacramentum offertur, non postquam iuratur. Int.5.35.0. (hae.)= XXXIII. (ed.). De cautionibus et poenis appellationum. Int.5.35.1 Propter superfluam appellatorum licentiam, ne in retractandis vel revocandis sententiis liberum habere arbitrium videantur, et tempora appellationis et poenae constitutae sunt, ut quicumque iudici, qui causam eius audivit, appellare et ad alium iudicem provocare voluerit, intra quinque dies appellet et his ipsis quinque diebus ad iudicem, quem provocaverit, sine aliqua dissimultione perveniat; et ipse dies, quo accepit litteras, in his quinque diebus specialiter computetur. Quod si longius iter sit, exceptis his quinque diebus spatium dierum, quo iter agi possit, computetur. Int.5.35.2 Si quando inter litigatores de dando praesentiae suae fideiussore contentio est, si aliquis in cautione verborum praeiudicium timeat et propter hoc fideiussorem dare nolit, potest certum aliquid de rebus suis poenae causa deponere. Sed si contra eum fuerit iudicatum et ipse defuerit, perdit quod deposuit. Int.5.35.4 Si in una causa multi appellant, unam pro omnibus fieri sufficit cautionem. Et si in communi causa unus caverit et vicerit, omnes, quibus una causa est, vicisse videntur. Int.5.35.5 Cum de multis causis a iudicum sententiis appellatum fuerit, singulae cautiones de singulis sententiis faciendae sunt et in singulis cautionibus singulae poenae specialiter ab appellatoribus inserendae. Int.5.36.0. (hae.)= XXXIV. (ed.). De litteris dimissoriis. Int.5.36.1 Ista superius sub titulo de cautionibus et poenis appellationum interpretata est. Int.5.37.0. (hae.)= XXXV. (ed.). De reddendis causis appellationum. Int.5.37.1 Si quando in causa capitali, similiter in causa status, id est ingenuitatis vel servitutis, appellatum fuerit, non per procuratores, sed ipsis praesentibus est agendum, quia nemo absens aut capite damnari potest aut sententiam servitutis excipere. Int.5.37.2 Quicumque non confidentia iustae causae, at causa afferendae morae, ne contra eum sententia proferatur, appellaverit, vel si de facto suo confessus, ne addicatur, appellare voluerit, huiusmodi appellationes non recipiuntur. Int.5.38.0. (hae.)= XXXVI. (ed.). Post provocationem quid observandum sit. Int.5.38.1 Quoties post auditam causam iudici possessor appellat, fructus possessionis, de qua agitur, dum secundae audientiae eventus in dubio est, merito sequestrantur. Nam si petitor appellaverit, hoc ab eo non potest postulari, quia non potest sequestrare, quod non habet. Int.5.39.0. (hae.)= XXXVII. (ed.). De meritis appellationum. Int.5.39.1 Si quando cuiuscumque appellatio iniusta pronuntiatur, sumptus, quos, dum sequeretur, adversarium suum compulit sustinere, non in simplum, sed in quadruplum ei reformare cogetur. |