|  |



. II, . 15

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 15. (12) 59 , , [  3234], , , . , [ ] , 11 . , , (stationes matutinas)    120 [ ]. , , 180 , , 120 , 12 , .
  • 60 , [ ],   90 , 90- []. [ ] , []  , [ ] .
  • 61 . , , , , [ ] . , , , , [ ] . , , , . - .
  • (13) 62, , , , : , , . . , , (modo ne quis desperet saecula proficere semper).
  • 63 [] . -, ,   ? , , , [ ] , , . , . [ ], [ ] , (apsidas) 36 [].
  • 15. (12) [59] Errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae et primae vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropinquantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant, donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur.
  • [60] Martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a XC partibus, unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceterae utraque statione quaternos menses non inpleant.
  • [61] inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo, relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos longissimis distantiae suae metis solem insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, Mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint.
  • (13) [62] Haec est luminum occultationumque ratio, perplexior motu multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas et colores mutant, et eaedem ad septentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis desperet saecula proficere semper.
  • [63] pluribus de causis haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ἀψῖδας in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.


  • 36, []    interiores, , , , inferiores, , , .
  • 1260010313 1260010312 1260010311 1327002016 1327002017 1327002018