|  |



. II, . 8

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 8. (6) 28 , [ ] . [ ] , , 12. , , ,   ,   , -   .
  • 29 , [] . , , , [ , ] , , .
  • 30 . , , , , , [. XVIII. 211222]. [VI. 211219], . .
  • 31, 58- 13, . 14 , . [ ] , . [ : , ] .
  • 32 , . : , , 30 . , , , , , , 15.
  • 33 , , , . , , (ignavo globo), , .
  • 34 . , , 12 . [ ], , , - , . , .
  • 35, 360 , [] , [ 360] , ( , ), .
  • 36   (vagum), . [] . 16 , [], . , , , .
  • 37 [] 42- , 142- 17. , [  36], , , , [ ], . : , , .
  • 38, , . , . 348 , , 46 . 18.
  • 39 [ ] , , , . , [ ]19; , , 22 . 20. , [ ] , .
  • 40 , , , , . 21.
  • 8. (6) [28] Hinc redeamus ad reliqua naturae. sidera, quae adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus, singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum suo quaeque homine orta moriuntur nec aliquem exstingui decidua significant.
  • [29] non tanta caelo societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea vi abundantiam reddunt, cum decidere creduntur, ut apud nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus accidere.
  • [30] ceterum aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum quoque caeli ratio in terrae mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus non dilatis.
  • [31] obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus Olympiade quinquagesima octava, signa deinde in eo Cleostratus, et prima arietis ac sagittarii, sphaeram ipsam ante multo Atlas. Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter caelum terrasque tractentur.
  • [32] summum esse quod vocant Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae principia regredi certum est, omnium autem errantium siderum meatus, interque ea solis et lunae, contrarium mundo agere cursum, id est laevum, illo semper in dextra praecipiti.
  • [33] et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere discretus et digestus.
  • [34] Saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturae, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque temperari Iovem salutaremque fieri.
  • [35] deinde solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta, sed ut observatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies adici superque quartam partem diei. quam ob causam quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum ratio solis itineri congruat.
  • [36] Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum ipsisque cognominibus aemulum solis ac lunae. praeveniens quippe et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol alter diemque maturans, contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans lucem vicemve lunae reddens.
  • [37] quam naturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter XLII, qui fuit urbis Romae annus CXLII. iam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantae, ut unius huius stellae radiis umbrae reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. alii enim Iunonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere.
  • [38] huius natura cuncta generantur in terris. namque in alterutro exortu genitali rore conspergens non terrae modo conceptus inplet, verum animantium quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragit trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole numquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timaeo placet.
  • [39] Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis, inferiore circulo fertur VIIII diebus ociore ambitu, modo ante solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo XXII partibus remotior, ut Cidenas et Sosigenes docent. ideo et peculiaris horum siderum ratio est neque communis cum supra dictis.
  • [40] nam ea et quarta parte caeli a sole abesse et tertia, et adversa soli saepe cernuntur, maioresque alios habent cuncta plenae conversionis ambitus in magni anni ratione dicendos.


  • 12   . . 6.
  • 13 58-   548545 . . .
  • 14  VI . . ., . . , , , (, , --),   , ( )     (.  214216).
  • 15 ,   , ( )   ,   .
  • 16   , (praeveniens), ? , , ( , ): , prévenant laurore. .
  • 17 142-   612609 . . .
  • 18   IV . . ., ( , , ), ( ) I . . ., . . . .
  • 19 , [ ]  , 339 (.  38). (116 ) , .
  • 20   . (), III . . ., . (I . . .) , .
  • 21   , , , : , [, , , , , , .  . .], ,   . . .: 4 . ., 1994. . 2. . 441442).
  • 1260010302 1260010304 1260010313 1327002009 1327002010 1327002011