|  |



. II, . 38

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 38. (38) 102 , , . , , , : - . , , [] [] (terreni halitus), (utraque sorte) , . , , , , . .
  • 103 , , . , , , . 73. , , . . , . ; [ ] (ut inani caelo spiritum infundit).
  • 104 , . , [ ] , , . ; ,   ,     , , . . .
  • 38. (38) [102] Hactenus de mundo ipso sideribusque: nunc reliqua caeli memorabilia. namque et hoc caelum appellavere maiores quod alio nomine aëra, omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit. infra lunam haec sedes multoque inferior, ut animadverto propemodum constare, infinitum ex superiore natura aëris, infinitum terreni halitus miscens utraque sorte confunditur. hinc nubila, tonitrua et alia fulmina, hinc grandines, pruinae, imbres, procellae, turbines, hinc plurima mortalium mala et rerum naturae pugna secum.
  • [103] terrena in caelum tendentia deprimit siderum vis eademque quae sponte non subeant ad se trahit. decidunt imbres, nebulae subeunt, siccantur amnes, ruunt grandines. torrent radii et terram in medium undique inpellunt, iidem infracti resiliunt et quae potuere auferunt secum. vapor ex alto cadit rursusque in altum redit. venti ingruunt inanes iidemque cum rapina remeant. tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit, at ille contra nititur, tellusque ut inani caelo spiritum fundit.
  • [104] sic ultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur. nec stare pugnae licet, sed adsidue rapta convolvitur et circa terram inmenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes caelum aliud obtexens. ventorum hoc regnum. itaque praecipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas causas, quoniam tonitruum et fulminum iactus horum violentiae plerique adsignant, quin et ideo lapidibus pluere interim, quia vento sint rapti, et multa similiter. quam ob rem simul plura dicenda sunt.


  • 73   , , ́ , . , ( ).
  • 1327002028 1327002030 1327002031 1327002039 1327002040 1327002041