|  |



. II, . 41

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 41. (41) 108 . , [ ]. , : , , , , . , . 77, [ ] .
  • 109 . , : 78 , . , , . , .
  • 110 , . . [ , ] 72   . - (periti) . 1600 . , - . , , ,   . 79.
  • 41. (41) [108] Quin partibus quoque signorum quorundam sua vis inest, ut autumnali aequinoctio brumaeque, cum tempestatibus confici sidus intellegimus, nec imbribus tantum tempestatibusque, sed multis et corporum et ruris experimentis. adflantur alii sidere, alii commoventur statis temporibus alvo, nervis, capite, mente. olea et populus alba et salices solstitio folia circumagunt. floret ipso brumali die suspensi in tectis arentis herba pulei.
  • [109] rumpuntur intentae spiritu membranae. miretur hoc qui non observet cotidiano experimento, herbam unam, quae vocatur heliotropium, abeuntem solem intueri semper omnibusque horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. iam quidem lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum omnium corpora augeri ac rursus minui, quin et soricum fibras respondere numero lunae exquisivere diligentiores, minimumque animal, formicam, sentire vires sideris interlunio semper cessantem.
  • [110] quo turpior homini inscitia est fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis morbos cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitas rei, inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa, hoc est rerum aut animantium effigies, in quas digessere caelum periti. in iis quidem MDC adnotavere stellas, insignes scilicet effectu visuve, exempli gratia in cauda tauri septem quas appellavere vergilias, in fronte suculas, booten, quae sequitur septem triones.


  • 77   , Mentha pulegium L.
  • 78   - ( ), Heliotropium europaeum L., , , . . XXII, . XII; XXXVII. 165.
  • 79   . , ( ) -, , - .
  • 1327002022 1260010111 1327002017 1327002042 1327002043 1327002044

    , .