|  |



. II, . 97

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 97. (99) 212 . , : .   157. 24 , , . , . , , . , , , .
  • 213 ,   , , . , , , - , 158. , , .
  • 214 , , , . , , , , , [] , , , [ ,] .
  • 215 , , , . , , , , . . , , . , , 159 [ ] , . [, ,] , . , , , , .
  • 216 , , , , . , ; , , , , . . , , , , .
  • 217 , , , , , , , 160; , [ ] , [ ], . , . , 80 161. , .
  • 218 [ ] . , , , . , , , , , :   . , [] , , ( ). .
  • (100) 219 , , 162: , [] , ,     . : , . , , . , , , . [] , , . [] , . , 163.
  • 97. (99) [212] Et de aquarum natura complura dicta sunt, sed aestus maris accedere ac reciprocare maxime mirum, pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque. bis inter duos exortus lunae adfluunt bisque remeant vicenis quaternisque semper horis, et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes, rursusque ab occasu subter ad caeli ima et meridiano contraria accedente inundantes, hinc, donec iterum exoriatur, se resorbentes
  • [213] nec umquam eodem tempore quo pridie reflui, velut anhelantes sidere avido trahente secum haustu maria et adsidue aliunde quam pridie exoriente, paribus tamen intervallis reciproci senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis aut loci, sed aequinoctialibus ideoque inaequales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eos aut diei aut noctis illarum mensurae cadant, et aequinoctio tantum pares ubique.
  • [214] ingens argumentum plenumque lucis ac vocis etiam diurnae, hebetes esse qui negent subtermeare sidera ac rursus eadem exsurgere, similemque terris, immo vero naturae universae, et inde faciem in isdem ortus occasusque operibus, non aliter sub terra manifesto sideris cursu aliove effectu quam cum praeter oculos nostros feratur.
  • [215] Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. quippe modici a nova ad dividuam aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent. inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio latere dividua augentur. in coitu solis pares plenae. eadem in aquilonia et a terris longius recedente mitiores quam cum in austros digressa propiore nisu vim suam exercet. per octonos quosque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo lunae revocantur ambitu. augent ea cuncta solis annuis causis, duobus aequinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes vero bruma et magis solstitio.
  • [216] nec tamen in ipsis quos dixi temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam mundus ostendat occultetve aut media plaga declinet, verum fere duabus horis aequinoctialibus serius, tardiore semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu cadente quam visu, sicuti fulguris et tonitrus et fulminum.
  • [217] Omnes autem aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque quam in reliquo mari, sive quia in totum universitate animosius quam parte est, sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes similiter moventur. (octogenis cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est.) et interiora autem maria terris clauduntur ut portu;
  • [218] quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret, utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nulloque velorum pulsu tertio die ex Italia pervectorum Vticam aestu fervente. circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est spiritus, magis sentiunt. in plerisque tamen aestuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus diversi existunt aestus, tempore, non ratione discordes, sicut in Syrtibus.
  • (100) [219] Et quorundam tamen privata natura est, velut Tauromenitani euripi saepius et in Euboea septies die ac nocte reciprocantis. idem aestus triduo in mense consistit, septima, octava nonaque luna. Gadibus qui est delubro Herculis proximus fons, inclusus ad putei modum, alias simul cum oceano augetur minuiturque, alias utrumque contrariis temporibus; eodem in loco alter oceani motibus consentit. in ripa Baetis oppidum est, cuius putei crescente aestu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. eadem natura Hispali oppido uni puteo, ceteris vulgaris. et Pontus semper extra meat in Propontidem, introrsus in Pontum numquam refluo mari.


  • 157     , , - , () .
  • 158 - ,   .  126, . 123 .
  • 159 ,   . . 32.
  • 160, ,   quia totum in universitate animosius est, quam in parte. , . : , , , . animosius , .
  • 161 , 80   () .  187. , ( ) . , ., , : 35 , , cubitus = 0,444 ; . , , - . Cubitus  , ( 18 , 0,444 ) ulna (XVI. 133). , . , , (VI. 49).
  • 162 , ,   . εὔριπος . , - , (   ) .
  • 163 ,   , , 1800 . . .
  • 1327002050 1260010234 1260010302 1327002098 1327002099 1327002100