|  |



III, . 4

: . . 4 (13). . , -, 2010. . 393454.
. . . .
1906 . (ed. C. Mayhoff).
  • 4. (5) 31 (: ) [] . , (saluberrimis Romano imperio jugis); ,   48 . , , . , , .
  • 32 ,   . : , , : , , ; , . , ; -, , 12 ; .
  • 33 [ ] , [ ] . , [] -. ,   . 49, , , (deferens) [ ] :     50. , : [] [] . , .
  • 34 [] , . , [ ] , [] [] . [],   .   (Campi Lapidei), , , (Herculis proeliorum memoria); , []  . : [ ] , []  , , .   [, ] , [ ] (foederata); , , , [] .
  • 35 [Athenopolis Massiliensium], -  [], [] , , . , , ;   , , , .
  • 36 (in mediterraneo) , []51 ,   ,   ; (in agro)   , [ ]   . : - [ ] , 52 , - , -, , , , , , , , [ ] -, , [ ] , , ( ), -, -; , .
  • 37 [ ́]: 53 [ ] ; , , , 54  ; , 55, ; , -; 19 , 24 [], . [ ] []   56, [ ] (ex Inalpinis). , 370 ,   248 .
  • 4. (5) [31] Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali montibus Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda breviterque Italia verius quam provincia.
  • [32] in ora regio Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum, Vernodubrum, oppida Illiberis, magnae quondam urbis tenue vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Atax, e Pyrenaeo Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum colonia XII p. a mari distans, flumina Araris, Liria. oppida de cetero rara praeiacentibus stagnis:
  • [33] Agatha quondam Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atque ubi Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum fertilissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Lemannum lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso torrentes Isaram et Druantiam. Libica appellantur duo eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Metapinum, tertium idemque amplissimum Massalioticum. sunt auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse.
  • [34] ultra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insignes, stagnum Mastromela, oppidum Maritima Avaticorum, superque Campi Lapidei, Herculis proeliorum memoria, regio Anatiliorum et intus Dexivatium Cavarumque; rursus a mari Tricorium et intus Tritollorum Vocontiorumque et Segovellaunorum, mox Allobrogum. at in ora Massilia Graecorum Phocaeensium foederata, promunturium Zao, Citharista portus, regio Camactulicorum, dein Suelteri supraque Verucini.
  • [35] in ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum Iuli Octavanorum colonia, quae Pacensis appellatur et Classica, amnis nomine Argenteus, regio Oxubiorum Ligaunorumque, super quos Suebri, Quariates, Adunicates. at in ora oppidum Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex Alpium monte Caenia profusus.
  • [36] In mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeterrae Septimanorum, Arausio Secundanorum, in agro Cavarum Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina Aquae Sextiae Salluviorum, Avennio Cavarum, Apta Iulia Vulgientium, Alebaece Reiorum Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta Tricastinorum, Anatilia, Aerea, Bormani, Comani, Cabellio, Carcasum Volcarum Tectosagum, Cessero, Carbantorate Meminorum, Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognominantur,
  • [37] Forum Voconi, Glanum Libii, Lutevani qui et Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae, Ruteni, Samnagenses, Tolosani Tectosagum Aquitaniae contermini, Tasgoduni, Tarusconienses, Vmbranici, Vocontiorum civitatis foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida vero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa. adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis Avanticos atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia. longitudinem provinciae Narbonensis CCCLXX p. Agrippa tradit, latitudinem CCXLVIII.


  • 48  . .
  • 49   .
  • 50   . .
  • 51, []  Pinet : ou habitent les soldat de la sixieme legion ( ). : [].
  • 52   ,   -   . , , , , . . -  --.
  • 53  . .
  • 54  . .
  • 55  . .
  • 56   . .
  • 1327002084 1327002052 1327002051 1327003005 1327003006 1327003007