|  |



III, . 5

: . . 4 (13). . , -, 2010. . 393454.
. . . .
1906 . (ed. C. Mayhoff).
  • 5. (6) 38  , [] , [] , , ,   . 16 . , , . [   ] , . [ ] 57. , , , , , , , , , , , , , , , .
  • 39,   !  ,   , , ; ; ; ; , .
  • 40 ?     (nobilitas) ? (claritas) [ ]. , , , ! - , ?
  • 41 ? ? ? ? ? , ? , ? , ? , , ?! , , , , !
  • 42 , , , [] . , : , [ ], !58 , , [ II], [ ] . , [] .
  • 43, [ , ] , , , , 59. . , [] . [   ], 60. [] 1020 ,   , , 61. [ ], , . [1020 , ] , , -, [ ] .
  • 44 [] [ ]: (inter duo maria inferum et superum) 410 ; , , , , , 136 ; -   , [ ] 200 . 2049 .
  • 45 [ ]. 100 ,   50. , . , 200 , 120, , 80, []  50. , [ ] , , [ ] 62.
  • 46 . , 11 , , [ , ] . , , [ ] , . , []. , . . : .
  • (7) 47, ,   63, ; , .   64.   , -65, . , , , , ;   , , , , , , ; , , ; , .
  • 48 , -, 66, -, , , , , [ ]   67,   . [ ] (ad Siculum fretum) , .
  • 49 , (Padus), . [] , , , , , , ( ), - ( ), 68, -, 69, [] 70. ,   . 211 .
  • (8) 50 [ ] , , . . , [] 71. , [ ] , [], [] 72. []  , .   ́, , , , . 73, ,   - . : , .
  • 51 : ; : , , -, . [] , , , . [] 74. [] , , . 284 75. [, ] : , , , . . -, , 76, .
  • 52[ ] , -, -, , , , [] , , , , [ ] , []77, , , , , , -78, - [ ], , , , ( ), , , , , , , , ( ), 79. : .
  • (9) 53 (Tiberis), - (Thybris), , , ( ), . ,   . . , [] . 150 , , , .
  • 54 [] 16 [] 80 , , , , . [] , 42 (   ), ,  [, ] (ex Italo mari) . [ ] . , , , .
  • 55 , : []. , , [ ] , . , [ ] [] , .
  • 56 , , 50 : (tam tenues primordio imperii fuere radices). [ ] , , . [ ] 81, , , , , ,   , , , [ ] .   , 82. [] , -, ; , , 83.
  • 57 , -   ; ; ; -;   , , [ ] . - . , (primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit)  , , , ;   [] [].
  • 58[, ], , 80 , [, ] . , [ , ] , . [ ] ,   440 . 84. , [, ] , .
  • 59 - 85. . , , , 24 . , , , , , . . , 86, , , . [ ] . , (antiqua Laestrygonum sedes). , [ ] . , - . , . , - [ , ] .
  • 60 . , [] . , - (summum certamen) 87. . . : , . , 88. ,   . ; (hoc quoque certamen), . , , .
  • 61[] , [ ], ,   , , , , . . , ; [ ]   .
  • 62 []: , , , . ; , , . [] , 89. 78 .
  • 63 [ ] , , . [] : , (campus) 40 ; , , , , , ; . : , , -, , , , , , , , , , , . [ ], , . , , , , -.
  • 64[ ] , ; [ ] , , ; -, [] . [ ]: , , , , , , -, , , , , , ; , . [] , , , , , [ ] , , , , , , .
  • 65 , , , (nomen alterum). [, ] , . []  . , :   12- 90  .
  • 66 ; ,   . , 826 91 1315 . 265 , -. 14 . 37, 12 , . 37 [ ] 20765 .
  • 67 , , 60 . , , : , .   . (, ) . , . , .
  • 68 ,   [] [ ]  , , , , , , , , , , , ,     [],   , ; , , , , , .
  • 69 [] , , , , , , , , , 92, , , , , , , , , , , , 93, , , , , , , , , .
  • 70 , 53 94. [ ]. 95, . . , , , . , 96, , , , . 30 (ager Picentinus). - . .   .
  • (10) 71 , 97, . [ ] . , , , , ,   ,   , . . [ ]: , ; , ; , 98 , , 100 .
  • 72 , (- ), . . : , , [] , , , , ; , [] ; .
  • 73 [ ]  . , .   [ ] -. , , , , . ;   , []. , 99 , [] : ,   .   12 .
  • 74 100 93 []. [Sila]  [] , 15 , 51   , [] . [] 101 303 . [ ] 102. , , : , [ ], [ , ] , , []; , ,   . [ ,] , , .   , (Ligusticum).
  • 75   . , . [ ], , [], (inter ostium oceani et Sardiniam), [],   ,   .
  • (11) 76 : [  ] . [ ] 103. 104. [ ; ] . [ ] 46 [], 700 . 105 ,     [] .
  • 77 106. 100, 475 . ,   ; . 30 [] , 40, 150 . , , .
  • 78[ ] 12 [] (Cabrera), (insidiosa naufragiis). , [] . [́] , , [] , [] , , . [] 107. , .
  • 79[] , , . , [ ] , [, ] [ ] , , 108. : , ( ),   . [] , , , [], , , , .
  • 5. [38] Italia dehinc primique eius Ligures, mox Etruria, Vmbria, Latium, ibi Tiberina ostia et Roma, terrarum caput, XVI p. intervallo a mari. Volscum postea litus et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque, quo longissime in meridiem ab Alpium paene lunatis iugis in maria excurrit Italia. ab eo Graeciae ora, mox Sallentini, Poeduculi, Apuli, Paeligni, Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini, Picentes, Galli, Vmbri, Tusci, Veneti, Carni, Iapudes, Histri, Liburni.
  • [39] nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.
  • [40] sed quid agam? tanta nobilitas omnium locorum, quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque claritas tenet. urbs Roma vel sola in ea, . . . . et digna iam tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet opere? qualiter Campaniae ora per se felixque illa ac beata amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus esse naturae?
  • [41] iam vero tota ea vitalis ac perennis salubritas, talis caeli temperies, tam fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica silvarum genera, tot montium adflatus, tanta frugum vitiumque et olearum fertilitas, tam nobilia pecudi vellera, tam opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas totam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque terrarum commercio patens undique et tamquam iuvandos ad mortales ipsa avide in maria procurrens!
  • [42] neque ingenia ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro gentes. ipsi de ea iudicavere Grai, genus in gloriam sui effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam Magnam! nimirum id, quod in caeli mentione fecimus, hac quoque in parte faciendum est, ut notas quasdam et pauca sidera attingamus. legentes tantum quaeso meminerint ad singula toto orbe edissertanda festinari.
  • [43] Est ergo folio maxime querno adsimulata, multo proceritate amplior quam latitudine, in laevam se flectens cacumine et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a medio excursu Cocynthos vocatur, per sinus lunatos duo cornua emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra. patet longitudine ab Inalpino fine Praetoriae Augustae per urbem Capuamque cursu meante Regium oppidum, in umero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, decies centena et viginti milia passuum, multoque amplior mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus degredi videretur.
  • [44] latitudo eius varia est, quadringentorum decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnesque Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare influentis ad Tiberina ostia CXXXVI, et paulo minus a Castro Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo in loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus a Varo ad Arsiam |XX|XLVIIII p. efficit.
  • [45] abest a circumdatis terris Histria ac Liburnia quibusdam locis centena milia, ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta, ut auctor est M. Varro, ab Sardinia centum viginti milia, ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX, ab Issa L. incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem.
  • [46] Nunc ambitum eius urbesque enumerabimus, qua in re praefari necessarium est auctorem nos Divum Augustum secuturos discriptionemque ab eo factam Italiae totius in regiones XI, sed ordine eo, qui litorum tractu fiet; urbium quidem vicinitates oratione utique praepropera servari non posse, itaque interiore parte digestionem in litteras eiusdem nos secuturos, coloniarum mentione signata, quas ille in eo prodidit numero. nec situs originesque persequi facile est, Ingaunis Liguribus ut ceteri omittantur agro tricies dato.
  • (7) [47] Igitur ab amne Varo Nicaea a Massiliensibus conditum, fluvius Palo, Alpes populique Inalpini multis nominibus, sed maxime Capillati, oppido Vediantiorum civitatis Cemenelo, portus Herculis Monoeci, Ligustina ora. Ligurum celeberrimi ultra Alpes Sallui, Deciates, Oxubi, citra Veneni, Turri, Soti, Bagienni, Statielli, Binbelli, Maielli, Caburriates, Casmonates, Velleiates et quorum oppida in ora proxime dicemus.
  • [48] flumen Rutuba, oppidum Album Intimilium, flumen Merula, oppidum Album Ingaunum, portus Vadorum Sabatium, flumen Porcifera, oppidum Genua, fluvius Fertor, portus Delphini, Tigulia intus, Segesta Tiguliorum, flumen Macra, Liguriae finis. a tergo autem supra dictorum omnium Appenninus mons Italiae amplissimus, perpetuis iugis ab Alpibus tendens ad Siculum fretum.
  • [49] ab altero eius latere ad Padum amnem Italiae ditissimum omnia nobilibus oppidis nitent, Libarna, Dertona colonia, Iria, Vardacate, Industria, Pollentia, Carrea quod Potentia cognominatur, Foro Fulvi quod Valentinum, Augusta Bagiennorum, Alba Pompeia, Hasta, Aquis Statiellorum. haec regio ex discriptione Augusti nona est. patet ora Liguriae inter amnes Varum et Macram CCXI p.
  • (8) [50] Adnectitur septima, in qua Etruria est ab amne Macra, ipsa mutatis saepe nominibus. Vmbros inde exegere antiquitus Pelasgi, hos Lydi, a quorum rege Tyrrheni, mox a sacrifico ritu lingua Graecorum Tusci sunt cognominati. primum Etruriae oppidum Luna, portu nobile, colonia Luca a mari recedens propiorque Pisae inter amnes Auserem et Arnum, ortae a Pelopidis sive a Teutanis, Graeca gente. vada Volaterrana, fluvius Caecina, Populonium, Etruscorum quondam hoc tantum in litore.
  • [51] hinc amnes Prile, mox Vmbro, navigiorum capax, et ab eo tractus Vmbriae portusque Telamo, Cosa Volcientium a populo Romano deducta, Graviscae, Castrum Novum, Pyrgi, Caeretanus amnis et ipsum Caere intus m. p. VII, Agylla a Pelasgis conditoribus dictum, Alsium, Fregenae, Tiberis amnis a Macra CCLXXXIIII p. intus coloniae Falisca, Argis orta, ut auctor est Cato, quae cognominatur Etruscorum, Lucus Feroniae, Rusellana, Seniensis, Sutrina.
  • [52] de cetero Arretini Veteres, Arretini Fidentiores, Arretini Iulienses, Amitinenses, Aquenses cognomine Taurini, Blerani, Cortonenses, Capenates, Clusini Novi, Clusini Veteres, Florentini praefluenti Arno adpositi, Faesulae, Ferentinum, Fescennia, Hortanum, Herbanum, Nepet, Novem Pagi, Praefectura Claudia Foroclodi, Pistorium, Perusia, Suanenses, Saturnini qui ante Aurini vocabantur, Subertani, Statonienses, Tarquinienses, Tuscanienses, Vetulonienses, Veientani, Vesentini, Volaterrani, Volcentani cognomine Etrusci, Volsinienses. in eadem parte oppidorum veterum nomina retinent agri Crustuminus, Caletranus.
  • (9) [53] Tiberis, antea Thybris appellatus et prius Albula, e media fere longitudine Appennini finibus Arretinorum profluit, tenuis primo nec nisi piscinis corrivatus emissusque navigabilis, sicuti Tinia et Clanis influentes in eum, novenorum ita conceptu dierum, si non adiuvent imbres. sed Tiberis propter aspera et confragosa ne sic quidem, praeterquam trabibus verius quam ratibus, longe meabilis fertur, per CL p. non procul Tiferno Perusiaque et Ocriculo Etruriam ab Vmbris ac Sabinis, mox citra XVI p. urbis Veientem agrum a Crustumino, dein Fidenatem Latinumque a Vaticano dirimens.
  • [54] sed infra Arretinum Clanim duobus et quadraginta fluviis auctus, praecipuis autem Nare et Aniene, qui et ipse navigabilis Latium includit a tergo, nec minus tamen aquis ac tot fontibus in urbem perductis, et ideo quamlibet magnarum navium ex Italo mari capax, rerum in toto orbe nascentium mercator placidissimus, pluribus prope solus quam ceteri in omnibus terris amnes accolitur aspiciturque villis.
  • [55] nullique fluviorum minus licet inclusis utrimque lateribus, nec tamen ipse depugnat, quamquam creber ac subitus incrementis est, nusquam magis aquis quam in ipsa urbe stagnantibus. quin immo vates intellegitur potius ac monitor, auctu semper religiosus verius quam saevus.
  • [56] Latium antiquum a Tiberi Cerceios servatum est m. p. L longitudine: tam tenues primordio imperi fuere radices. colonis saepe mutatis tenuere alii aliis temporibus, Aborigines, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci, Rutuli et ultra Cerceios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Lati processit ad Lirim amnem. in principio est Ostia colonia ab Romano rege deducta, oppidum Laurentum, lucus Iovis Indigetis, amnis Numicius, Ardea a Danaë Persei matre condita.
  • [57] dein quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et insula, fluvius Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei, quondam insula inmenso quidem mari circumdata, ut creditur Homero, et nunc planitie. mirum est quod hac de re tradere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit nam Theopompus, ante quem nemo mentionem habuit, urbem dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarchus, ab eo proximus, legationem tantum ad Alexandrum missam
  • [58] hic iam plus quam ex fama Cerceiorum insulae et mensuram posuit stadia LXXX in eo volumine, quod scripsit Nicodoro Atheniensium magistratu, qui fuit urbis nostrae CCCCXL anno. quicquid ergo terrarum est praeter X p. ambitus adnexum insulae, post eum annum accessit Italiae.
  • [59] aliud miraculum a Cerceis palus Pomptina est, quem locum XXIIII urbium fuisse Mucianus ter consul prodidit. dein flumen Aufentum, supra quod Tarracina oppidum, lingua Volscorum Anxur dictum, et ubi fuere Amyclae sive Amynclae, a serpentibus deletae, dein locus Speluncae, lacus Fundanus, Caieta portus, oppidum Formiae, Hormiae dictum, ut existimavere, antiqua Laestrygonum sedes. ultra fuit oppidum Pirae, est colonia Minturnae, Liri amne divisa, Clani olim appellato, Sinuessa, extremum in adiecto Latio, quam quidam Sinopen dixere vocitatam.
  • [60] hinc felix illa Campania, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia nobilis suco per omnes terras incluto atque, ut veteres dixere, summum Liberi Patris cum Cerere certamen. hinc Setini et Caecubi protenduntur agri; his iunguntur Falerni, Caleni, dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique montes. ibi Leborini campi sternuntur et in delicias alicae politur messis. haec litora fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur. nusquam generosior oleae liquor est, hoc quoque certamen humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci, Vmbri, Tusci, Campani.
  • [61] in ora Savo fluvius, Volturnum oppidum cum amne, Liternum, Cumae Chalcidensium, Misenum, portus Baiarum, Bauli, lacus Lucrinus et Avernus, iuxta quem Cimmerium oppidum quondam, dein Puteoli colonia Dicaearchea dicti, postque Phlegraei campi, Acherusia palus Cumis vicina;
  • [62] litore autem Neapolis, Chalcidensium et ipsa, Parthenope a tumulo Sirenis appellata, Herculaneum, Pompei haud procul spectato monte Vesuvio, adluente vero Sarno amne, ager Nucerinus et VIIII p. a mari ipsa Nuceria, Surrentum cum promunturio Minervae, Sirenum quondam sede. navigatio a Cerceis II de LXXX patet. regio ea a Tiberi prima Italiae servatur ex discriptione Augusti.
  • [63] Intus coloniae Capua, ab XL campo dicta, Aquinum, Suessa, Venafrum, Sora, Teanum Sidicinum cognomine, Nola; oppida Abellinum, Aricia, Alba Longa, Acerrani, Allifani, Atinates, Aletrinates, Anagnini, Atellani, Aefulani, Arpinates, Auximates, Abellani, Alfaterni et qui ex agro Latino, item Hernico, item Labicano cognominantur, Bovillae, Caiatia, Casinum, Calenum, Capitulum Hernicum, Cereatini qui Mariani cognominantur, Corani a Dardano Troiano orti,
  • [64] Cubulterini, Castrimoenienses, Cingulani, Cabienses in monte Albano, Foropopulienses ex Falerno, Frusinates, Ferentinates, Freginates, Fabraterni Veteres, Fabraterni Novi, Ficolenses, Fregellani, Forum Appi, Forentani, Gabini, Interamnates Sucasini qui et Lirenates vocantur, Ilionenses, Lanivini, Norbani, Nomentani, Praenestini urbe quondam Stephane dicta, Privernates, Setini, Signini, Suessulani, Telesini, Trebulani cognomine Ballienses, Trebani, Tusculani, Verulani, Veliterni, Vlubrenses, Vrbanates superque Roma ipsa,
  • [65] cuius nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur optimaque et salutari fide abolitum enuntiavit Valerius Soranus luitque mox poenas. non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium institutae. namque diva Angerona, cui sacrificatur a. d. XII kal. Ian., ore obligato obsignatoque simulacrum habet.
  • [66] Vrbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut plurimas tradentibus credamus, IIII. moenia eius collegere ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno conditae DCCCXXVI m. p. XIIICC, conplexa montes septem. ipsa dividitur in regiones XIIII, compita Larum CCLXV. eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur praetereanturque ex veteribus VII, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XXMDCCLXV.
  • [67] ad extrema vero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius LX p. quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab oriente aggere Tarquini Superbi, inter prima opere mirabili; namque eum muris aequavit qua maxime patebat aditu plano. cetera munita erat praecelsis muris aut abruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addidere urbes.
  • [68] In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida Satricum, Pometia, Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata, Caenina, Ficana, Crustumeria, Ameriola, Medullum, Corniculum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia, Amitinum, Norbe, Sulmo,
  • [69] et cum iis carnem in monte Albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani, Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani, Fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates, Macrales, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tolerienses, Tutienses, Vimitellari, Velienses, Venetulani, Vitellenses.
  • [70] ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in villam abiit. intercidit ibi et Taurania. sunt morientes Casilini reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum Latinorum Apiolas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius praeda Capitolium is inchoaverit. a Surrentino ad Silerum amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo Iunonis Argivae ab Iasone condito insignis. intus oppidum Salerni, Picentia.
  • (10) [71] A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi, Graeciae maxime populi, novissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. oppidum Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus, oppidum Elea quae nunc Velia, promunturium Palinurum, a quo sinu recedente traiectus ad Columnam Regiam C m. p.
  • [72] proximum autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Graeciae Pyxus, Laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine. ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum, portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus Clampetiae, oppidum Tempsa, a Graecis Temese dictum, et Crotoniensium Terina sinusque ingens Terinaeus. oppidum Consentia intus.
  • [73] in paeninsula fluvius Acheron, a quo oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc Vibonem Valentiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroentum oppidum, portus Orestis et Medma. oppidum Scyllaeum, Crataeis fluvius, mater, ut dixere, Scyllae. dein Columna Regia, Siculum fretum ac duo adversa promunturia, ex Italia Caenus, e Sicilia Pelorum, XII stadiorum intervallo, unde Regium XCIV.
  • [74] inde Appennini silva Sila, promunturium Leucopetra XV p., ab ea LI Locri, cognominati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero CCCIII. Et includitur Europae sinus primus. in eo maria nuncupantur: unde irrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum; qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum fretum; cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit, ab aliis Hibericum aut Baliaricum; mox Gallicum ante Narbonensem provinciam; hinc Ligusticum;
  • [75] ab eo ad Siciliam insulam Tuscum, quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est ad Sallentinos, Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes autem inter ostium oceani et Sardiniam quicquid est Sardoum, inde ad Siciliam Tyrrenum, ab hac Cretam usque Siculum, ab ea Creticum.
  • (11) [76] Insulae per haec maria primae omnium Pityussae Graecis dictae a frutice pineo; nunc Ebusus vocatur utraque, civitate foederata, angusto freto interfluente. patent XLVI, absunt ab Dianio DCC stadia, totidem Dianium per continentem a Carthagine Nova, tantundem a Pityussis in altum Baliares duae et Sucronem versus Colubraria.
  • [77] Baliares funda bellicosas Graeci Gymnasias dixere. maior C p. est longitudine, circuitu vero CCCCLXXV. oppida habet civium Romanorum Palmam et Pollentiam, Latina Guium et Tucim, et foederatum Bocchorum fuit. ab ea XXX distat minor, longitudine XL, circuitu CL. civitates habet Iamonem, Saniseram, Magonem.
  • [78] a maiore XII in altum abest Capraria, insidiosa naufragiis, et e regione Palmae urbis Menariae ac Tiquadra et parva Hannibalis. Ebusi terra serpentes fugat, Colubrariae parit, ideo infesta omnibus nisi Ebusitanam terram inferentibus; Graeci Ophiussam dixere. nec cuniculos Ebusus gignit, populantes Baliarium messes.
  • [79] Sunt aliae viginti ferme parvae mari vadoso, Galliae autem ora in Rhodani ostio Metina, mox quae Blascorum vocatur, et tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae sunt. nomina singulis Prote, Mese, quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea, ab iis Sturium, Phoenice, Phila, Lero et Lerina adversum Antipolim, in qua Berconi oppidi memoria.


  • 57   Graeciae ora, Graecia   Graecia Magna, Major Exotica, , , . .
  • 58   . .
  • 59,   , . , ,   .
  • 60   , . , Punta di Stilo, Capo delle Colonne (  ) Capo dellArmi.
  • 61   . --.
  • 62   -, --.
  • 63  . .
  • 64     . , multis nominibus sed maxime Capillati , . , maxime Capillati ́ . , ,  135 Capillati, .
  • 65-  . .
  • 66   , , ( -).
  • 67   Segesta Tigulliorum, : (. Sestri di Levante).
  • 68   Augusta Bagiennorum, : , , .
  • 69  . .
  • 70 []   . Aquis Statiellorum; . Acqui. , .
  • 71 , []   () () (I, 94). , . , , , . () , ( ). . III , (. I ), - .
  • 72 []   a sacrifico ritu lingua graecorum. ()  . θυοσκόοι, , , , .
  • 73   Vada Volaterrana, .   (Vadi;   Volaterrae, . ; . ).
  • 74   . (Caere, Cisra, . . Cerveteri Caere vetus  ), . . VIII ., , -. , , , , , , . 12 .  52. 535 . . ., - . 358 . . .
  • 75 284   , , .
  • 76  . .
  • 77  . .
  • 78-  Novem Pagi, . -, ( , ). , VII . . . , [pagus], (. 1994. . I. . 8283).
  • 79, , , , , ( ),   ,  52 ( ), , , , ( )   . , ,  51, (Vesentini) .   . .
  • 80   .  52.
  • 81  ; arborigenes, [] , , . (. . ) . ab origine [ ] .
  • 82   ,   , , (VII . . .), (, I, 33).
  • 83, ,   .: . VII, 410413.
  • 84   440 .   314 . . .
  • 85 -   .
  • 86  Speluncae, , spelunca , . Speluncae .
  • 87   , .
  • 88 ,   . XVIII 29.
  • 89, ,   , . παρθένος .
  • 90 12-  21 .
  • 91 , 826   73 . . . , 70 .
  • 92   Fidenates, , . , , .  54.
  • 93[]   Polluscini, Pollustini. , (,   polluo) . , , Poletaurini  ,  69 .
  • 94 53    6869 53, 51, (populi) 20 31 . 51  . ( , ),   I . . . .
  • 95   29 89 . . .   . . VII 54.   , .
  • 96   , I . . ., 80 (?) . , , . .
  • 97 ,   , , .  46.   , , , , 9088 . . . ( ) (1994. . I. . 525) ,   . (I . . .), , . (III 107 .) .
  • 98   - , (. --, .  43).
  • 99   . .
  • 100   .  43 98.
  • 101   -,  71, . .
  • 102 [ ]   Et includitur Europae sinus primus, . , ( . ): (1) , , ; (2) , (3) , (4) .
  • 103   ()  Πιτύουσα, (. πίτυς, πίτυες).
  • 104   . , , , . (.161162) . , , , (. . colubra  , ). , .
  • 105   .  1625.
  • 106   funda bellicosas Graeci Gymnasias dixere. Pinet (1566) isles de grande exercice , . , . . βᾶλλειν (. . .). VII 201 , , , .
  • 107 []   , νῆσος Ὀφιοῦσσα. , , , , , .
  • 108 , ,   Blascorum, .   . στοιχεῖον , (, ). . .
  • 1260010302 1327002045 1327002042 1327003006 1327003007 1327003008