|  |



. IV, . 11

: . 3. , 2007. . 110142.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.

11. (18) 40   . 50 . , [ ]: , [] [ 38] .   (multa nomina) , , , [, ] , , ,   , . []34, 35, , , , , , , , .

41 , , , , ( ) ( ). , , ,   ,   []. [] . , 36, [] , , , ,   , [ ] , ; ;   , .

42 , [] , [ ],   , [ ] , , , . ( 325 ). , , , , , , , []. [ ] , [] , [] . [ ] , , [] , ; 43 ; .

  , . [ ] , . [] , , 37,  - . 112 - [ ], , [ ] . [] , , -, , [] ,   38  [ ]   39.

44 [] , [ , ] . [] : , [] ; ; , . , . , []. [ ] . [ ] -. : , , , , , , , , , - . [ ] [ ] . , 40.

45 [] , , . , (mons Haemus vasti iugo procumbens in Pontum), . [ ],   , ,  [] . , 41. , , , ; , ; [] ( , ); , [] . 552 ,   60 . 150 , 126 .

46   , , 42; , (liberae condicionis) , . 711 , .

47: ; , . , [ ] 200 .   , , - 43. [] , , . 50 , 189 . [] : , ; , [] [],  .

48 [ ] , , , , 44.   [] ,   . [ ] , [] , 45. , [ ] , 46.     [] 22 .

49 , , , [ ] , [] : [] ,   .   .     , , . ( )  . , , [ ] , [] [ ] .

50 . , : , , , ; , : , . [] , , [ 46], 720 . [ ] [] 384 .

51 ( , ) , ,  - . ,   . , ,  , . : ( , ) ( ). , , []   . , .

11. (18) [40] Thracia sequitur, inter validissimas Europae gentes, in strategias L divisa. populorum eius, quos nominare non pigeat, amnem Strymonem accolunt dextro latere Denseletae et Maedi ad Bisaltas usque supra dictos, laevo Digerri Bessorumque multa nomina ad Mestum amnem ima Pangaei montis ambientem inter Haletos, Diobessos, Carbilesos, inde Brigas, Sapaeos, Odomantos. Odrysarum gens fundit Hebrum accolentibus Carbiletis, Pyrogeris, Drugeris, Caenicis, Hypsaltis, Benis, Corpilis, Bottiaeis, Edonis. [41] eodem sunt in tractu Sialetae, Priantae, Dolongae, Thyni, Coelaletae maiores Haemo, minores Rhodopae subditi. inter quos Hebrus amnis, oppidum sub Rhodope Poneropolis antea, mox a conditore Philippopolis, nunc a situ Trimontium dicta. Haemi excelsitas VI passuum subitur. aversa eius et in Histrum devexa Moesi, Getae, Aedi, Scaugdae Clariaeque et sub iis Arraei Sarmatae, quos Areatas vocant, Scythaeque et circa Ponti litora Moriseni Sitonique, Orphei vatis genitores, optinent. [42] ita finit Hister a septentrione, ab ortu Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare. cuius in ora a Strymone Apollonia, Oesyma, Neapolis, Datos. intus Philippi colonia absunt a Dyrrhachio CCCXXV, Scotusa, Topiros civitas. Mesti amnis ostium, mons Pangaeus. Heraclea, Olynthos, Abdera libera civitas. stagnum Bistonum et gens. oppidum fuit Tirida, Diomedis equorum stabulis dirum; nunc sunt Dicaea, Ismaron, locus Parthenion, Phalesina, Maronea, prius Orthagurea dicta. [43] mons Serrium, Zone, tum locus Doriscum, X hominum capax ita Xerxes ibi dinumeravit exercitum, os Hebri, portus Stentoris, oppidum Aenos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio. a Dorisco incurvatur ora ad Macron Tichos CXII p., circa quem locum fluvius Melas, a quo sinus appellatur. oppida Cypsela, Bisanthe, Macron Tichos, dictum quia a Propontide ad Melanem sinum inter duo maria porrectus murus procurrentem excludit Cherronesum. [44] namque Thracia altero latere a Pontico litore incipiens, ubi Hister amnis inmergitur, vel pulcherrimas in ea parte urbes habet, Histropolin Milesiorum, Tomos, Callatim, quae antea Cerbatis vocabatur, Heracleam. habuit et Bizonen terrae hiatu raptam; nunc habet Dionysopolim, Crunon antea dictam; adluit Zyras amnis. totum eum tractum Scythae Aroteres cognominati tenuere. eorum oppida Aphrodisias, Libistos, Zygere, Rhocobae, Eumenia, Parthenopolis, Gerania, ubi Pygmaeorum gens fuisse proditur; Catizos barbari vocabant, creduntque a gruibus fugatos. [45] in ora a Dionysopoli est Odessus Milesiorum, flumen Pannysis, oppidum Ereta, Naulochus. mons Haemus, vasto iugo procumbens in Pontum, oppidum habuit in vertice Aristaeum; nunc in ora Mesembria, Anchialum, ubi Messa fuerat. Astice regio habuit oppidum Anthium; nunc est Apollonia. flumina Panisos, Iuras, Tearus, Orosines; oppida Thynias, Halmydesos, Develton cum stagno, quod nunc Deultum vocatur veteranorum, Phinopolis, iuxta quam Bosporos. ab Histri ostio ad os Ponti passuum D alii fecere, Agrippa LX adiecit; inde ad murum supra dictum CL, ab eo Cherronesi CXXVI. [46] Sed a Bosporo sinus Lasthenes, portus Senum et alter qui Mulierum cognominatur. promunturium Chryseon Ceras, in quo oppidum Byzantium liberae condicionis, antea Lygos dictum; abest a Dyrrhachio DCCXI p.: tantum patet longitudo terrarum inter Hadriaticum mare et Propontidem. [47] amnes Bathynias, Pidaras sive Athyras. oppida Selymbria, Perinthus, latitudine CC pedum continenti adnexa. intus Bizye, arx regum Thraciae, a Terei nefasto invisa hirundinibus, regio Caenica, colonia Flaviopolis, ubi antea Caela oppidum vocabatur, et a Bizye L p. Apros colonia, quae a Philippis abest CLXXXVIIII. at in ora amnis Erginus; oppidum fuit Ganos. deseritur et Lysimachea iam in Cherroneso. [48] alius namque ibi Isthmos angustias similes eodem nomine et pari latitudine inlustrat. duae urbes utrimque litora haut dissimili modo tenuere, Pactye a Propontide, Cardia a Melane sinu, haec ex facie loci nomine accepto, utraeque conprehensae postea Lysimachea V p. a Longis Muris. Cherronesos a Propontide habuit Tiristasin, Crithoten, Cissam flumini Aegos adpositam; nunc habet a colonia Apro XXII p. Resisthon, ex adverso coloniae Parianae. [49] et Hellespontus VII, ut diximus, stadiis Europam ab Asia dividens, IIII inter se contrarias urbes habet, in Europa Callipolim et Seston, in Asia Lampsacon et Abydon. dein promunturium Cherronesi Mastusia adversum Sigeo, cuius in fronte obliqua Cynossema ita appellatur Hecubae tumulus, statio Achaeorum et turris, delubrum Protesilai et in extrema Cherronesi fronte, quae vocatur Aeolium, oppidum Elaeus. dein petenti Melana sinum portus Coelos et Panhormus et supra dicta Cardia.

[50] Tertius Europae sinus ad hunc modum clauditur. montes extra praedictos Thraciae Edonus, Gygemeros, Meritus, Melamphyllos. flumina in Hebrum cadentia Bargus, Syrmus. Macedoniae, Thraciae, Hellesponti longitudo est supra dicta; quidam DCCXX faciunt. latitudo CCCLXXXIIII est. [51] Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter Tenedum et Chium verius quam insula, Aex nomine a specie caprae, quae ita Graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. cernunt eum ab dextera parte Antandrum navigantes ab Achaia, dirum ac pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur. appellatur ab insula parva, quae cernitur Macedoniam a Geraesto petentibus haut procul Euboeae Carysto. Romani omnia haec maria duobus nominibus appellant, Macedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam attingit, Graeciense qua Graeciam adluit. nam Graeci et Ionium dividunt in Siculum ac Creticum ab insulis, item Icarium, quod est inter Samum et Myconum. cetera nomina sinus dedere quod diximus.


  • 34   .
  • 35  (, ). (IV . . .), .
  • 36 ,   . Hister Danubius .  79,  128 III.
  • 37   , , , , .
  • 38     mare , , .
  • 39  . . . Cherronesus, χερρόνησος, χερσόνησος.
  • 40   . . .
  • 41   .  9293.
  • 42   .
  • 43 -   , . .   .   .
  • 44 , ,   . . ,   - - , .  910.
  • 45   a Longis Muris, . ., ,  43 45.
  • 46   .
  • 1327002065 1260010236 1327002076 1327004012 1327004013 1327004014