|  |



. IV, . 10

: . 3. , 2007. . 110142.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.

10. (17) 33 [ ] , [ ] . [] . , 29 , [ ] (infestatur a Dardanis). [ ] [] . []: , [] ; ; , [] (a nemore)  .

34 : , , , , . []: , , , , , , 30 . , , , , , , .

35 [] , ; [] , , ,   : , , , , . : , , . [ ] , , , , , , , , , , ; 31. , , [] , , , .

36 ,   , ,   32 [], 245 ; ; , , , ; . [ ] , , , ; , , ,   ( ), , , .

37 , , , , ; , , . , [] , 25 , [ ] 150 . - , [ ] , , , , .

38 , , , , , ,   , . : ; ; [] , .   , . , .

39 , ,  , [] , , , , , , , , . , , , ,   , ! 72 (imperator) . , -33, .

10. (17) [33] Macedonia postea CL populorum, duobus incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Aegae, in quo sepeliri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appellatur a nemore, Aeginium. [34] in ora Heraclea, flumen Apilas, oppida Pydna, Aloros, amnis Haliacmon. intus Aloritae, Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae, Tyrissaei, Pella colonia, oppidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias fluit, Scydra, Eordaea, Mieza, Gordyniae. [35] mox in ora Ichnae, fluvius Axius. ad hunc finem Dardani, Treres, Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gentes Paraxiaei, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones. montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein praeiacente gremio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Doberi, Aestrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Garresci, Lyncestae, Othryonei et liberi Amantini atque Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Scotusaei liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei.

[36] In ora sinus Macedonica oppidum Chalastra et intus Piloros, Lete medioque litoris flexu Thessalonice liberae condicionis ad hanc a Dyrrhachio CCXLV, Therme in Thermaico sinu, oppida Dicaea, Palinandrea, Scione, promunturium Canastraeum, oppida Pallene, Phlegra. qua in regione montes Hypsizonus, Epytus, Alcyon, Elaeuomne, oppida Nissos, Phryxelon, Mendae et in Pallenensi Isthmo quondam Potidaea, nunc Cassandrea colonia, Anthemus, Olophyxus, sinus Mecyberna, [37] oppida Myscella, Ampelos, Torone, Siggos, Stolos, fretum, quo montem Atho Xerxes Persarum rex continenti abscidit in longitudinem passuum MD. mons ipse a planitie excurrit in maria LXXV passuum, ambitus radicis CL colligit. oppidum in cacumine fuit Acrothoon; nunc sunt Vranopolis, Palaehorium, Thyssus, Cleonae, Apollonia, cuius incolae Macrobii cognominantur. [38] oppidum Cassera faucesque alterae Isthmi, Acanthus, Stagira, Sithone, Heraclea et regio Mygdoniae subiacens, in qua recedentes a mari Apollonia, Arethusa. in ora rursus Posidium et sinus cum oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens Bisaltae. dein Macedoniae terminus amnis Strymon, ortus in Haemo. memorandum in septem lacus eum fundi, priusquam derigat cursum.

[39] Haec est Macedonia terrarum imperio potita quondam, haec Asiam, Armeniam, Hiberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa, haec in Bactris, Medis, Persis dominata toto oriente possesso, haec etiam Indiae victrix per vestigia Liberi Patris atque Herculis vagata. haec eadem est Macedonia, cuius uno die Paulus Aemilius imperator noster LXXII urbes direptas vendidit. tantam differentiam sortis praestitere duo homines!


  • 29. , 15, : Peruzzi. Agricultura micenea nel Lazio P. 164187.
  • 30, , , , , ,   III , . , (Alorites), (Τύρισης, : , ) (Tyrissaei). IV . , .
  • 31   , , .
  • 32  (, ). IV . . . ( , ).
  • 33 , -  -, (Lucius Aemilius Paulus Macedonicus), 168 . . . . : ,   ,  , , ,  ,  39 ( , III. 114, , ).
  • 1327002065 1327002064 1327002063 1327004011 1327004012 1327004013