|  |



. VIII, . 12

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

12. (12) 33 : , . : . , , . , , . , , . , , . , . , , : , , . 34 -, , , , ?

, : , . - , , ; , , , . , ; , , , .

12. (12) [33] Mira animalium pro se cuique sollertia astutissima. ascendendi in tantam altitudinem difficultas draconi; itaque tritum iter ad pabula speculatus ab excelsa se arbore inicit. scit ille inparem sibi luctatum contra nexus; itaque arborum aut rupium attritum quaerit. cavent hoc dracones ob idque gressus primum alligant cauda: resolvunt illi nodos manu; at hi in ipsas nares caput condunt pariterque spiritum praecludunt et mollissimas lancinant partes. iidem obvii deprehensi in adversos erigunt se oculosque maxime petunt. ita fit ut plerumque caeci ac fame et maeroris tabe confecti reperiantur. [34] quam quis aliam tantae discordiae causam attulerit nisi naturam spectaculum sibi paria conponentem?

Est et alia dimicationis huius fama. elephantis frigidissimum esse sanguinem; ob id aestu torrente praecipue draconibus expeti. quam ob rem in amnes mersos insidiari bibentibus coortosque inligata manu in aurem morsum defigere, quoniam is tantum locus defendi non possit manu. dracones esse tantos, ut totum sanguinem capiant, itaque elephantos ab iis ebibi siccatosque concidere et dracones inebriatos opprimi conmorique.

1327002004 1327002045 1327002006 1327008013 1327008014 1327008015