|  |



. VIII, . 21

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

21. (30) 72 104 , : , ,  105; 106, , , , ; , , 107; 108; 109  , , , , , , ,   73 , . () , 110: 111, , - , , 112, , . 74 , , : , , , . , , , , . , ; , . 75113 , 114 , 115: , , - ; , ; , ; ; ; .

(31) 76 , 116 117 , , ; ( 118). , , , . , 119. , .

(32) 77 , , , 120: , 121. , 122  , : . , , , .

(33) 78 123, 124. 125, , . , , . , ; , . .

, , . 79   ,   : . , . , , 126   <> .

21. (30) [72] Lyncas vulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris similia, pinnatos equos et cornibus armatos, quos pegasos vocant, crocotas velut ex cane lupoque conceptos, omnia dentibus frangentes protinusque devorata conficientes ventre, cercopithecos nigris capitibus, pilo asini et dissimiles ceteris voce, Indicos boves unicornes tricornesque, leucrocotam, pernicissimam feram asini feri magnitudine, clunibus cervinis, collo, cauda, pectore leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, dentium locis osse perpetuo [73] (hanc feram humanas voces tradunt imitari. apud eosdem et quae vocatur eale, magnitudine equi fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel fulva, maxillis apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, quae alterna in pugna sistit variatque infesta aut obliqua, utcumque ratio monstravit), [74] sed atrocissimos tauros silvestres, maiores agrestibus, velocitate ante omnes, colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad aures dehiscente iuxta cornua mobilia. tergori duritia silicis, omne respuens vulnus. feras omnes venantur, ipsi non aliter quam foveis capti feritate semper intereunt. [75] apud eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem, vocis ut si misceatur fistulae et tubae concentus, velocitatis magnae, humani corporis vel praecipue adpetentem. (31) [76] in India et boves solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin hinnulei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi patris (Orsaei Indi simias candentes toto corpore venantur), asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. hanc feram vivam negant capi.

(32) [77] Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput, ut argumenta quae diximus persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens id deiectum semper in terram, alias internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, confestim expirantibus.

(33) [78] Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. necat frutices, non contactos modo, verum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis vis malo est. creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum. [79] atque huic tali monstro saepe enim enectum concupivere reges videre mustellarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. inferciunt has cavernis facile cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur.


  • 104Sphinga: .
  • 105Pegasus: , .
  • 106Crocota.
  • 107 (cercopithecus).
  • 108 (bos indicus). .
  • 109 (leucrocota).
  • 110Eale: , .
  • 111 (equus fluviatilis).
  • 112 45 .
  • 113 (V . . .)  , .
  • 114 , , , , , (Op. cit. P. 55e).
  • 115Mantichoras (. ): .
  • 116Bos unicornis: , .
  • 117, (axis).
  • 118 , : Op. cit. P. 56c.
  • 119 90 .
  • 120 .
  • 121Plin. H. N. V 14.
  • 122Catoblepas (. ): , (catoblepas gnu).
  • 123Serpens basiliscus: , . . . (III 14): , ; , , , . 养. ( . . 16).
  • 124 . .-. .
  • 125 5 .
  • 126 .
  • 1260010201 1260010122 1260010407 1327008022 1327008023 1327008024

    , .