|  |



. VIII, . 48

: . . II. ( 75- - 60- ). - : . 44. III. Instrumenta studiorum: 18. , , 2009. . 182208 ( 142229).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).
  • 48. (73) [190] lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres; circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, in Asia vero eodem genere Laudiceae. alba Circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla.
  • [191] oves non ubique tondentur; durat quibusdam in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum desint etiam nomina iis quas nativas appellant aliquot modis: Hispania nigri velleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas Erythraeas vocant, item Baetica, Canusium fulvi, Tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus medicata vis. Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae, pexis aliena vestibus et quam Salacia scutulato textu commendat in Lusitania. similis circa Piscinas provinciae Narbonensis, similis et in Aegypto, ex qua vestis detrita usu pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos Homerus auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum gentes.
  • [192] lanae et per se coactae vestem faciunt et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus novissimo sui purgamento. quippe aenis polientium extracta in tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror, invento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur.
  • [193] nec facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus e stramento erat, qualiter etiam nunc in castris. gausapae patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conchyliis maris aut herbarum natura.
  • (74) [194] Lanam in colu et fuso Tanaquilis, quae eadem Gaia Caecilia vocata est, in templo Sancus durasse prodente se auctor est M. Varro factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. inde factum ut nubentes virgines comitaretur colus compta et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam, quales cum toga pura tironi induuntur novaeque nuptae.
  • [195] undulata vestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata defluxit. togas rasas Phryxianasque Divi Augusti novissimis temporibus coepisse scribit Fenestella. crebrae papaveratae antiquiorem habent originem iam sub Lucilio poeta in Torquato notatae. praetextae apud Etruscos originem invenere. trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud Homerum sunt iis, et inde triumphales natae.
  • [196] acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex, unde nomen Attalicis. colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero liceis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis dividere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica sestertium octingentis milibus venisse iam tunc ponit in Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sestertio nuper stetere.
  • [197] Servi Tulli praetextae, quibus signum Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, duravere ad Seiani exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. vidimus iam et viventium vellera purpura, cocco, conchylio sesquipedalibus libris infecta, velut illa sic nasci cogente luxuria.
  • (75) [198] In ipsa ove satis generositas ostenditur brevitate crurum, ventris vestitu. is quibus nudus esset, apicas vocabant damnabantque. Syriae cubitales ovium caudae plurimumque in ea parte lanicii. castrari agnos nisi quinquemenstres praematurum existimatur.


  • 256  - .
  • 257  ( . ).
  • 258  ;   ;   ;   ( . )  133 . . ., , , , , .
  • 259  ;   ( . - ).
  • 260  . .-. ;   .
  • 261  (Gallia Narbonensis), . .
  • 262Homer. Odyss. 4. 298299.
  • 263 ()  , . , , .   , III . . . , , .
  • 264   , ,  .
  • 265  (), .
  • 266   (578534 . . .), ( ), , , , : ( Fors Fortunae),   .
  • 267Sororiculata <vestis>  , . the spotted robe ( , ): Pliny. Natural History. P. 137.
  • 26827 . . .  14 . . .
  • 269 (. 180102 . . .)  , , . , .
  • 270-  , .   , .   , , .
  • 271  , 241 133 . . .
  • 272 , ,   ( III . . .).
  • 273 5468 .
  • 274 , , 31 .
  • 275 , : (purpura), ; (coccum); (conchylium).   44,4 .
  • 276  0,5 .
  • 1260010323 1260010401 1260010403 1327008049 1327008050 1327008051