|  |



. VIII, . 58

: . . II. ( 75- - 60- ). - : . 44. III. Instrumenta studiorum: 18. , , 2009. . 182208 ( 142229).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).
  • 58. (83) [225] Mirum rerum naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. in Mesia silva Italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires. in Lycia dorcades non transeunt montes Sexis vicinos, onagri limitem qui Cappadociam a Cilicia dividit. in Hellesponto in alienos fines non commeant cervi, et circa Arginusam Elaphum montem non excedunt, auribus etiam in monte fissis.
  • [226] in Poroselene insula viam mustelae non transeunt. item Boeotiae Lebadeae inlatae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arva subruunt, talpae. quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet delicias. in Ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in Ebuso cuniculi, scatentibus iuxta Hispania Baliaribusque.
  • [227] Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e continente vocalibus durat genus earum. mutae sunt etiamnum in Seripho insula; eaedem alio tralatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt. in Italia muribus araneis venenatus est morsus; eosdem ulterior Appennino regio non habet. iidem ubicumque sunt, orbitam si transiere, moriuntur. in Olympo Macedoniae monte non sunt lupi nec in Creta insula;
  • [228] ibi quidem nec vulpes ursive atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium. in araneis id genus dicemus suo loco. mirabilius in eadem insula cervos praeterquam in Cydoneatarum regione non esse, item apros et attagenas, irenaceos, in Africa autem nec apros nec cervos nec capreas nec ursos.


  • 309 .
  • 310 .
  • 311  ( - ).
  • 312. Arist. Hist. An. 278. 26: , (Elaphos), .
  • 313 - .
  • 314Mustelae: . . (. . . I. . 233)  . weasel , . . putorius vulgaris (. . . I. . 240).
  • 315. - ( ).
  • 316 .
  • 317 .
  • 318H. N. XI 79, XVIII 156.
  • 319. - .
  • 320 () attagena. - . . , (francolin). . . tetrao bonasia (. . . II. . 179),   pternistis (II 185), atagen (II 295).
  • 1327002051 1260010403 1260010404 1327008059 1327009000 1327009001