|  |



. IX, . 5

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).
  • 5. (4) [9] Tiberio principi nuntiavit Olisiponensium legatio ob id missa, visum auditumque in quodam specu concha canentem Tritonem qua noscitur forma. et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe, et Divo Augusto legatus Galliae conplures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit.
  • [10] auctores habeo in equestri ordine splendentes, visum ab iis in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine; ascendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi. Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius beluas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas.
  • [11] Turranius prodidit expulsam beluam in Gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem CXX, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. beluae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.


  • 15  . .
  • 16   (42 . . .  37 . . .)  (1437 . . .).
  • 17   , , , , , , , . , (. . IX. 21. 1).   , . IV . . . ; , , .
  • 18  , . , , . . ,     .
  • 19, (63 . . .  14 . . .)  (30 . . .  14 . . .).
  • 20  .
  • 21  , . .
  • 22   , , , .
  • 23 ;   - .
  • 24  , -   , .
  • 25 , , , , ; , (. . XXXII, 148) (. 27. . 3536).
  • 26   , (12 a. . 28; 27. . 910).
  • 27 (I . . .)  , , .
  • 28  , . .
  • 29   I . . .
  • 30  , , . ., ; 58 . . .
  • 31  . , .
  • 32 , (. 35. 23): , , , , ; . ; , , , , , , , .
  • 1260010315 1260010314 1327002080 1327009006 1327009007 1327009008